< Psalmorum 20 >

1 In finem, Psalmus David. Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob. 2 Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te. 3 Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat. 4 Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet. 5 Lætabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur. 6 Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo: in potentatibus salus dexteræ eius. 7 Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 8 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus. 9 Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

< Psalmorum 20 >