< Psalmorum 2 >

1 Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius. 2 Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. 3 Qui habitat in cælis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos. 4 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. 5 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, prædicans præceptum eius. 6 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. 7 Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. 8 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. 9 Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram. 10 Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore. 11 Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. 12 Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.

< Psalmorum 2 >