< Psalmorum 146 >

1 Alleluia, Aggæi, et Zachariæ.
Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2 Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:
[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt.
qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:
Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;
8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.
Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in sæcula, Deus tuus Sion, in generationem et generationem.
Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]

< Psalmorum 146 >