< Psalmorum 144 >

1 Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. 2 Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me. 3 Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? 4 Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra prætereunt. 5 Domine inclina cælos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. 6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos: 7 Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum. 8 Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis. 9 Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi. 10 Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno: 11 eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis: 12 Quorum filii, sicut novellæ plantationes in iuventute sua. Filiæ eorum compositæ: circumornatæ ut similitudo templi. 13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis: 14 boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus: neque clamor in plateis eorum. 15 Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.

< Psalmorum 144 >