< Psalmorum 141 >

1 Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meæ, cum clamavero ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 3 Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiæ labiis meis. 4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum. 5 Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: 6 absorpti sunt iuncti petræ iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt: 7 sicut crassitudo terræ erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: (Sheol h7585) 8 quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam. 9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.

< Psalmorum 141 >