< Psalmorum 135 >

1 Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum: 2 Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave. 4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi. 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. 6 Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cælo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis. 7 Educens nubes ab extremo terræ: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis: 8 qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus. 9 Et misit signa, et prodigia in medio tui Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius. 10 Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes: 11 Sehon regem Amorrhæorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. 12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. 13 Domine nomen tuum in æternum: Domine memoriale tuum in generationem et generationem. 14 Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur. 15 Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. 16 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. 17 Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum. 18 Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis. 19 Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino. 20 Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino. 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.

< Psalmorum 135 >