< Psalmorum 128 >

1 Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. 2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. 3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ. Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ. 4 Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum. 5 Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ. 6 Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.

< Psalmorum 128 >