< Psalmorum 122 >

1 Canticum graduum. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. 2 Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem. 3 Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. 5 Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David. 6 Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te. 7 Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis. 8 Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te: 9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

< Psalmorum 122 >