< Psalmorum 119 >

1 Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. 2 Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas iustificationes tuas. 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 7 Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiæ tuæ. 8 Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque. 9 BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. 10 In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. 11 In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi. 12 Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas. 13 In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui. 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. 15 In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas. 16 In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. 17 GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos. 18 Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua. 19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. 20 Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore. 21 Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. 22 Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi. 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis. 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuæ. 25 DALETH. Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. 26 Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas. 27 Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis. 28 Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis. 29 Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei. 30 Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus. 31 Adhæsi testimoniis tuis Domine: noli me confundere. 32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. 33 HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper. 34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo. 35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui. 36 Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam. 37 Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. 38 Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo. 39 Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda. 40 Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me. 41 VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum. 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi. 44 Et custodiam legem tuam semper: in sæculum et in sæculum sæculi. 45 Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi. 46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar. 47 Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi. 48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis. 49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 50 Hæc me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me. 51 Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. 52 Memor fui iudiciorum tuorum a sæculo Domine: et consolatus sum. 53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. 54 Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ. 55 Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam. 56 Hæc facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi. 57 HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam. 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. 59 Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua. 60 Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua. 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus. 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuæ. 63 Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua. 64 Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me. 65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum. 66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi. 67 Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. 68 Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. 69 Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. 70 Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. 71 Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas. 72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti. 73 IOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua. 74 Qui timent te videbunt me, et lætabuntur: quia in verba tua supersperavi. 75 Cognovi Domine quia æquitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me. 76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. 77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam: quia lex tua meditatio mea est. 78 Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis. 79 Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua. 80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. 81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi. 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? 83 Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus. 84 Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium? 85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua. 86 Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me. 87 Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui. 89 LAMED. In æternum Domine, verbum tuum permanet in cælo. 90 In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet. 91 Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi. 92 Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea. 93 In æternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me. 94 Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi. 95 Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi. 96 Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. 97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est. 98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in æternum mihi est. 99 Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est. 100 Super senes intellexi: quia mandata tua quæsivi. 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua. 102 A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi. 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! 104 A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis. 105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. 106 Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiæ tuæ. 107 Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum. 108 Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me. 109 Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus. 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. 111 Hereditate acquisivi testimonia tua in æternum: quia exultatio cordis mei sunt. 112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in æternum, propter retributionem. 113 SAMECH. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi. 114 Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi. 115 Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei. 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea. 117 Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper. 118 Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum. 119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ: ideo dilexi testimonia tua. 120 Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui. 121 AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me. 122 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. 123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiæ tuæ. 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me. 125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. 126 Tempus faciendi Domine: dissipaverunt legem tuam. 127 Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion. 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui. 129 PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis. 131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. 132 Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum. 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia. 134 Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua. 135 Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas. 136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. 137 SADE. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum. 138 Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis. 139 Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei. 140 Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud. 141 Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus. 142 Iustitia tua, iustitia in æternum: et lex tua veritas. 143 Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est. 144 Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam. 145 COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram. 146 Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua. 147 Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi. 148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua. 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me. 150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. 151 Prope es tu Domine: et omnes viæ tuæ veritas. 152 Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in æternum fundasti ea. 153 RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. 154 Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. 155 Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt. 156 Misericordiæ tuæ multæ Domine: secundum iudicium tuum vivifica me. 157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi. 158 Vidi prævaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. 159 Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me. 160 Principium verborum tuorum, veritas: in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ. 161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. 162 Lætabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa. 163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. 164 Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiæ tuæ. 165 Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum. 166 Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi. 167 Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer. 168 Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. 169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum. 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me. 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. 172 Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua æquitas. 173 Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi. 174 Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est. 175 Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me. 176 Erravi, sicut ovis, quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

< Psalmorum 119 >