< Psalmorum 1 >

1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit: 2 Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. 3 Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur. 4 Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terræ. 5 Ideo non resurgent impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum. 6 Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.

< Psalmorum 1 >