< Proverbiorum 29 >

1 Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus: et eum sanitas non sequetur. 2 In multiplicatione iustorum lætabitur vulgus: cum impii sumpserint principatum, gemet populus. 3 Vir, qui amat sapientiam, lætificat patrem suum: qui autem nutrit scorta, perdet substantiam. 4 Rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam. 5 Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius. 6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus: et iustus laudabit atque gaudebit. 7 Novit iustus causam pauperum: impius ignorat scientiam. 8 Homines pestilentes dissipant civitatem: sapientes vero avertunt furorem. 9 Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. 10 Viri sanguinum oderunt simplicem: iusti autem quærunt animam eius. 11 Totum spiritum suum profert stultus: sapiens differt, et reservat in posterum. 12 Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. 13 Pauper, et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. 14 Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in æternum firmabitur. 15 Virga atque correptio tribuit sapientiam: puer autem, qui dimittitur voluntati suæ, confundit matrem suam. 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera: et iusti ruinas eorum videbunt. 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. 18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus: qui vero custodit legem, beatus est. 19 Servus verbis non potest erudiri: quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. 20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio. 21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. 22 Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. 23 Superbum sequitur humilitas: et humilem spiritu suscipiet gloria. 24 Qui cum fure participat, odit animam suam: adiurantem audit, et non indicat. 25 Qui timet hominem, cito corruet: qui sperat in Domino, sublevabitur. 26 Multi requirunt faciem principis: et iudicium a Domino egreditur singulorum. 27 Abominantur iusti virum impium: et abominantur impii eos, qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius, extra perditionem erit.

< Proverbiorum 29 >