< Proverbiorum 18 >

1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. 2 Non recipit stultus verba prudentiæ: nisi ea dixeris quæ versantur in corde eius. 3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium. 4 Aqua profunda verba ex ore viri: et torrens redundans fons sapientiæ. 5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate iudicii. 6 Labia stulti miscent se rixis: et os eius iurgia provocat. 7 Os stulti contritio eius: et labia ipsius, ruina animæ eius. 8 Verba bilinguis, quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum deiicit timor: animæ autem effeminatorum esurient. 9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. 10 Turris fortissima, nomen Domini: ad ipsum currit iustus, et exaltabitur. 11 Substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus validus circumdans eum. 12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur. 13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. 14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam: spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? 15 Cor prudens possidebit scientiam: et auris sapientium quærit doctrinam. 16 Donum hominis dilatat viam eius, et ante principes spatium ei facit. 17 Iustus, prior est accusator sui: venit amicus eius, et investigabit eum. 18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat. 19 Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma: et iudicia quasi vectes urbium. 20 De fructu oris viri replebitur venter eius: et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. 21 Mors, et vita in manu linguæ: qui diligunt eam, comedent fructus eius. 22 Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum: qui autem tenet adulteram, stultus est et impius. 23 Cum obsecrationibus loquetur pauper: et dives effabitur rigide. 24 Vir amabilis ad societatem, magis amicus erit, quam frater.

< Proverbiorum 18 >