< Liber Numeri 3 >

1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
上主在西乃山上與梅瑟交談的時候,亞郎和梅瑟的後裔如下:
2 Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
亞郎兒子的名字是:長子納達布、阿彼胡、厄肋阿匝爾和依塔瑪爾:
3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.
這是亞郎兒子的名字,他們都是受傅的司祭,受祝聖盡司祭之職。
4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
納達布和阿彼胡在西乃曠野於上主面前獻了凡火,立即死於上主面前,沒有留下兒子;只有厄肋阿匝爾和依塔瑪爾,在他們父親亞郎面前執行司祭的職務。
5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
上主訓示梅瑟說:「
6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
叫肋未支派前來,站在亞郎司祭面前,協助他服務。
7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
他們應代亞郎和全會眾,在會眾前盡應盡的義務,在會幕內服役,
8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio eius.
管理會幕內的一切器具,代以色列子民盡應盡之職,在會幕內服役。
9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel.
你應將肋未人全交給亞郎和他的兒子,代以色列子民作亞郎的侍役;
10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
你要委任亞郎和他的兒子執行司祭的職務;俗人擅自走近,應處死刑。」
11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
上主訓示梅瑟說:「
12 Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitæ mei.
看,我由以色列子民中揀選了肋未人,以代替以色列子民中一切頭胎的長子,所以肋未人應歸於我,
13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in Terra Ægypti: sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus, mei sunt: ego Dominus.
因為凡首生的,都是我的;自我在埃及國擊殺了一切首生之日起,凡以色列首生的,無論是人或是獸,都應祝聖歸我,屬於我:我是上主。」
14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:
上主在西乃曠野訓示梅瑟說:「
15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense, et supra.
你應依照肋未人的宗族和家系,統計肋未的子孫,由一月以上,所有的男性都應登記。」
16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,
於是梅瑟就照上主吩咐的命令,統計了他們。
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
肋未兒子的名字是:革爾雄、刻哈特和默辣黎。
18 Filii Gerson: Lebni et Semei.
按族系,革爾雄兒子的名字是:里貝尼和史米。
19 Filii Caath: Amram et Iesaar, Hebron et Oziel.
按族系,刻哈特的兒子是阿默蘭和依茲哈爾,赫貝龍和烏齊耳。
20 Filii Merari: Moholi et Musi.
按族系,默辣黎的兒子是瑪赫虜和慕史:這些人按他們的家族都屬肋未族系。
21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica:
里貝尼族和史米族出自革爾雄:這是革爾雄人的家族。
22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
凡一月以上登記的男性,共計七千五百。
23 Hi post tabernaculum metabuntur ad Occidentem
革爾雄人的家族在會幕後面西方紮營;
24 sub principe Eliasaph filio Lael.
革爾雄人的領袖,是拉耳的兒子厄里亞撒夫。
25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,
革爾雄的子孫在會幕內的職務,是照管帳幕、幕蓬頂和會幕內的門簾,
26 ipsum tabernaculum et operimentum eius, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia eius.
並庭院的帷幔,圍繞帳幕與祭壇的庭院的門簾,以及庭院應用的一切繩索。
27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua:
阿默蘭族、依茲哈爾族、赫貝龍族和烏齊耳族出自刻哈特:這是刻哈特人的家族。
28 omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias Sanctuarii,
凡由一月以上登記的男性,共計八千六百;他們管理聖所。
29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.
刻哈特子孫的家族在帳幕南邊紮營。
30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:
刻哈特族的家族領袖,是烏齊耳的兒子厄里匝番。
31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa Sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque huiuscemodi supellectilem.
他們的職務是管理約櫃、桌子、燈台、兩祭壇、聖所內應用的一切聖器、帷幔和為帷幔應盡的各種職務。
32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ Sanctuarii.
亞郎大司祭的兒子厄肋阿匝爾是肋未人的最高領袖,監督在聖所服務的人。
33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua:
瑪赫里族和慕史族出自默辣黎:這是默辣黎人的家族。
34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
凡一月以上登記的男性,共計六千二百。
35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.
默辣黎族的家族領袖,是阿彼海耳的兒子族黎耳。他們在會幕北邊紮營。
36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum huiuscemodi pertinent:
默辣黎的兒子的職務,是照管會幕的木板、橫木、柱子、卯座,一切用具,並為會幕應盡的各種職務,
37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
還管理庭院四周的柱子及其卯座、木樁及繩索。
38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam Sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
在會幕前面東方,即在會幕前朝日出的一面紮營的,是梅瑟和亞郎其他的兒子;他們代替以色列民服務,管理聖所;俗人擅自走近,應處死刑。
39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
梅瑟和亞郎照上主的命令,統計了所有的肋未人,按家族凡一月以上的男性都統計了,共計二萬二千人。
40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
此後,上主又對梅瑟說:「以色列子民,凡一月以上首生的男性都要統計,登記他們的姓名;
41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel, ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel.
應將肋未人獻於我,我是上主,以代替以色列子民中所有的長子;又將肋未人的牲畜獻於我,以代替以色列子民中一切頭胎的牲畜。」
42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel.
梅瑟便照上主所吩咐的,統計了以色列子民中所有的長子,
43 Et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
凡一月以上的頭胎男兒,依名統計了,共計二萬二千二百七十三人。
44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
上主訓示梅瑟說:「
45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.
你要以肋未人替代以色列子民中所有的長子,以肋未人的牲畜替代他們的頭胎牲畜;肋未人應屬於我:我是上主。
46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,
至於那超過肋未人數目,而應贖回的二百七十三個以色列子民的長子,
47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram Sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.
為每一個,應照聖所的「協刻耳,」徵收五個「協刻耳,」──一「協刻耳,」合二十「革辣;」──
48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt.
將這錢交給亞郎和他的兒子,作為超額人數的贖價。」
49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis
梅瑟就為那超過肋未人數而應贖回的人,徵收了贖金。
50 pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus Sanctuarii,
由以色列民的長子所徵收的銀子,依聖所的「協刻耳,」共計一千三百六十五「協刻耳。」
51 et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum quod præceperat sibi Dominus.
梅瑟依照上主的命令,將這贖金交給了亞郎和他的兒子,全照上主吩咐梅瑟的。

< Liber Numeri 3 >