< Liber Numeri 29 >

1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
「七月初一日,你們當有聖會;甚麼勞碌的工都不可做,是你們當守為吹角的日子。
2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
你們要將公牛犢一隻,公綿羊一隻,沒有殘疾、一歲的公羊羔七隻,作為馨香的燔祭獻給耶和華。
3 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
同獻的素祭用調油的細麵;為一隻公牛要獻伊法十分之三;為一隻公羊要獻伊法十分之二;
4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:
為那七隻羊羔,每隻要獻伊法十分之一。
5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
又獻一隻公山羊作贖罪祭,為你們贖罪。
6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis. Eisdem ceremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
這些是在月朔的燔祭和同獻的素祭,並常獻的燔祭與同獻的素祭,以及照例同獻的奠祭以外,都作為馨香的火祭獻給耶和華。」
7 Decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.
「七月初十日,你們當有聖會;要刻苦己心,甚麼工都不可做。
8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
只要將公牛犢一隻,公綿羊一隻,一歲的公羊羔七隻,都要沒有殘疾的,作為馨香的燔祭獻給耶和華。
9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
同獻的素祭用調油的細麵:為一隻公牛要獻伊法十分之三;為一隻公羊要獻伊法十分之二;
10 decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:
為那七隻羊羔,每隻要獻伊法十分之一。
11 et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
又獻一隻公山羊為贖罪祭。這是在贖罪祭和常獻的燔祭,與同獻的素祭並同獻的奠祭以外。」
12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus.
「七月十五日,你們當有聖會;甚麼勞碌的工都不可做,要向耶和華守節七日。
13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
又要將公牛犢十三隻,公綿羊兩隻,一歲的公羊羔十四隻,都要沒有殘疾的,用火獻給耶和華為馨香的燔祭。
14 et in libamentis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim: et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
同獻的素祭用調油的細麵;為那十三隻公牛,每隻要獻伊法十分之三;為那兩隻公羊,每隻要獻伊法十分之二;
15 et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim:
為那十四隻羊羔,每隻要獻伊法十分之一。
16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine eius.
並獻一隻公山羊為贖罪祭,這是在常獻的燔祭和同獻的素祭並同獻的奠祭以外。
17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
「第二日要獻公牛犢十二隻,公綿羊兩隻,沒有殘疾、一歲的公羊羔十四隻;
18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
並為公牛、公羊,和羊羔,按數照例,獻同獻的素祭和同獻的奠祭。
19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine eius.
又要獻一隻公山羊為贖罪祭。這是在常獻的燔祭和同獻的素祭並同獻的奠祭以外。
20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
「第三日要獻公牛十一隻,公羊兩隻,沒有殘疾、一歲的公羊羔十四隻;
21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
並為公牛、公羊,和羊羔,按數照例,獻同獻的素祭和同獻的奠祭。
22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine eius.
又要獻一隻公山羊為贖罪祭。這是在常獻的燔祭和同獻的素祭並同獻的奠祭以外。
23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
「第四日要獻公牛十隻,公羊兩隻,沒有殘疾、一歲的公羊羔十四隻;
24 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
並為公牛、公羊,和羊羔,按數照例,獻同獻的素祭和同獻的奠祭。
25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
又要獻一隻公山羊為贖罪祭。這是在常獻的燔祭和同獻的素祭並同獻的奠祭以外。
26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
「第五日要獻公牛九隻,公羊兩隻,沒有殘疾、一歲的公羊羔十四隻;
27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
並為公牛、公羊,和羊羔,按數照例,獻同獻的素祭和同獻的奠祭。
28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
又要獻一隻公山羊為贖罪祭。這是在常獻的燔祭和同獻的素祭並同獻的奠祭以外。
29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
「第六日要獻公牛八隻,公羊兩隻,沒有殘疾、一歲的公羊羔十四隻;
30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
並為公牛、公羊,和羊羔,按數照例,獻同獻的素祭和同獻的奠祭。
31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
又要獻一隻公山羊為贖罪祭。這是在常獻的燔祭和同獻的素祭並同獻的奠祭以外。
32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
「第七日要獻公牛七隻,公羊兩隻,沒有殘疾、一歲的公羊羔十四隻;
33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
並為公牛、公羊,和羊羔,按數照例,獻同獻的素祭和同獻的奠祭。
34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
又要獻一隻公山羊為贖罪祭。這是在常獻的燔祭和同獻的素祭並同獻的奠祭以外。
35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
「第八日你們當有嚴肅會;甚麼勞碌的工都不可做;
36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
只要將公牛一隻,公羊一隻,沒有殘疾、一歲的公羊羔七隻作火祭,獻給耶和華為馨香的燔祭;
37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
並為公牛、公羊,和羊羔,按數照例,獻同獻的素祭和同獻的奠祭。
38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
又要獻一隻公山羊為贖罪祭。這是在常獻的燔祭和同獻的素祭並同獻的奠祭以外。
39 Hæc offeretis Domino in sollemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
「這些祭要在你們的節期獻給耶和華,都在所許的願並甘心所獻的以外,作為你們的燔祭、素祭、奠祭,和平安祭。」
40 Narravitque Moyses filiis Israel omnia quæ ei Dominus imperarat:
於是,摩西照耶和華所吩咐他的一切話告訴以色列人。

< Liber Numeri 29 >