< Liber Numeri 10 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和华晓谕摩西说:
2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
“你要用银子做两枝号,都要锤出来的,用以招聚会众,并叫众营起行。
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.
吹这号的时候,全会众要到你那里,聚集在会幕门口。
4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel.
若单吹一枝,众首领,就是以色列军中的统领,要聚集到你那里。
5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
吹出大声的时候,东边安的营都要起行。
6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem. Et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
二次吹出大声的时候,南边安的营都要起行。他们将起行,必吹出大声。
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
但招聚会众的时候,你们要吹号,却不要吹出大声。
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
亚伦子孙作祭司的要吹这号;这要作你们世世代代永远的定例。
9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
你们在自己的地,与欺压你们的敌人打仗,就要用号吹出大声,便在耶和华—你们的 神面前得蒙纪念,也蒙拯救脱离仇敌。
10 Si quando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
在你们快乐的日子和节期,并月朔,献燔祭和平安祭,也要吹号,这都要在你们的 神面前作为纪念。我是耶和华—你们的 神。”
11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo fœderis:
第二年二月二十日,云彩从法柜的帐幕收上去。
12 profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
以色列人就按站往前行,离开西奈的旷野,云彩停住在巴兰的旷野。
13 Moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Moysi.
这是他们照耶和华借摩西所吩咐的,初次往前行。
14 Filii Iuda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
按着军队首先往前行的是犹大营的纛。统领军队的是亚米拿达的儿子拿顺。
15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar.
统领以萨迦支派军队的是苏押的儿子拿坦业。
16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
统领西布伦支派军队的是希伦的儿子以利押。
17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
帐幕拆卸,革顺的子孙和米拉利的子孙就抬着帐幕先往前行。
18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
按着军队往前行的是吕便营的纛。统领军队的是示丢珥的儿子以利蓿。
19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
统领西缅支派军队的是苏利沙代的儿子示路蔑。
20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
统领迦得支派军队的是丢珥的儿子以利雅萨。
21 Profectique sunt et Caathitæ portantes Sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
哥辖人抬着圣物先往前行。他们未到以前,抬帐幕的已经把帐幕支好。
22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
按着军队往前行的是以法莲营的纛,统领军队的是亚米忽的儿子以利沙玛。
23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
统领玛拿西支派军队的是比大蓿的儿子迦玛列。
24 Et in tribu Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
统领便雅悯支派军队的是基多尼的儿子亚比但。
25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
在诸营末后的是但营的纛,按着军队往前行。统领军队的是亚米沙代的儿子亚希以谢。
26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
统领亚设支派军队的是俄兰的儿子帕结。
27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
统领拿弗他利支派军队的是以南的儿子亚希拉。
28 Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
以色列人按着军队往前行,就是这样。
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israeli.
摩西对他岳父—米甸人流珥的儿子何巴—说:“我们要行路,往耶和华所应许之地去;他曾说:‘我要将这地赐给你们。’现在求你和我们同去,我们必厚待你,因为耶和华指着以色列人已经应许给好处。”
30 Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
何巴回答说:“我不去;我要回本地本族那里去。”
31 Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
摩西说:“求你不要离开我们;因为你知道我们要在旷野安营,你可以当作我们的眼目。
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
你若和我们同去,将来耶和华有什么好处待我们,我们也必以什么好处待你。”
33 Profecti sunt ergo de Monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
以色列人离开耶和华的山,往前行了三天的路程;耶和华的约柜在前头行了三天的路程,为他们寻找安歇的地方。
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
他们拔营往前行,日间有耶和华的云彩在他们以上。
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
约柜往前行的时候,摩西就说:“耶和华啊,求你兴起!愿你的仇敌四散!愿恨你的人从你面前逃跑!”
36 Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere Domine, ad multitudinem exercitus Israel.
约柜停住的时候,他就说:“耶和华啊,求你回到以色列的千万人中!”

< Liber Numeri 10 >