< Mattheum 3 >

1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista prædicans in deserto Iudææ, 2 et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius. 4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustæ, et mel silvestre. 5 Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudæa, et omnis regio circa Iordanem; 6 et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua. 7 Videns autem multos Pharisæorum, et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? 8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. 9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. 10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. 12 Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 13 Tunc venit Iesus a Galilæa in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15 Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. 16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

< Mattheum 3 >