< Marcum 15 >

1 Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Iesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant. 5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Iudæorum? 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Iudæorum? 13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. 14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Iesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. 16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. 18 Et cœperunt salutare eum: Ave rex Iudæorum. 19 Et percutiebant caput eius arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. 21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri, et Rufi, ut tolleret crucem eius. 22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus. 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. 24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. 26 Et erat titulus causæ eius inscriptus: REX IUDÆORUM. 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris eius. 28 Et impleta est scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est. 29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas: 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce. 31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. 32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. 33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? 35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. 36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 37 Iesus autem emissa voce magna expiravit. 38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. 39 Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome: 41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Ierosolymam. 42 Et cum iam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante Sabbatum) 43 venit Ioseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. 44 Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset. 45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. 46 Ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47 Maria autem Magdalene, et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur.

< Marcum 15 >