< Lucam 19 >

1 Et ingressus perambulabat Iericho.
耶稣进了耶利哥,正经过的时候,
2 Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
有一个人名叫撒该,作税吏长,是个财主。
3 et quærebat videre Iesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
他要看看耶稣是怎样的人;只因人多,他的身量又矮,所以不得看见,
4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.
就跑到前头,爬上桑树,要看耶稣,因为耶稣必从那里经过。
5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.
耶稣到了那里,抬头一看,对他说:“撒该,快下来!今天我必住在你家里。”
6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
他就急忙下来,欢欢喜喜地接待耶稣。
7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
众人看见,都私下议论说:“他竟到罪人家里去住宿。”
8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
撒该站着对主说:“主啊,我把所有的一半给穷人;我若讹诈了谁,就还他四倍。”
9 Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
耶稣说:“今天救恩到了这家,因为他也是亚伯拉罕的子孙。
10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
人子来,为要寻找、拯救失丧的人。”
11 Hæc illis audientibus adiiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
众人正在听见这些话的时候,耶稣因为将近耶路撒冷,又因他们以为 神的国快要显出来,就另设一个比喻,说:
12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
“有一个贵胄往远方去,要得国回来,
13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
便叫了他的十个仆人来,交给他们十锭银子,说:‘你们去做生意,直等我回来。’
14 Cives autem eius oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.
他本国的人却恨他,打发使者随后去,说:‘我们不愿意这个人作我们的王。’
15 Et factum est ut rediret accepto regno: et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
他既得国回来,就吩咐叫那领银子的仆人来,要知道他们做生意赚了多少。
16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
头一个上来,说:‘主啊,你的一锭银子已经赚了十锭。’
17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
主人说:‘好!良善的仆人,你既在最小的事上有忠心,可以有权柄管十座城。’
18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.
第二个来,说:‘主啊,你的一锭银子已经赚了五锭。’
19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
主人说:‘你也可以管五座城。’
20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:
又有一个来说:‘主啊,看哪,你的一锭银子在这里,我把它包在手巾里存着。
21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
我原是怕你,因为你是严厉的人;没有放下的,还要去拿,没有种下的,还要去收。’
22 Dicit ei: De ore tuo te iudico serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
主人对他说:‘你这恶仆,我要凭你的口定你的罪。你既知道我是严厉的人,没有放下的,还要去拿,没有种下的,还要去收,
23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?
为什么不把我的银子交给银行,等我来的时候,连本带利都可以要回来呢?’
24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi, qui decem mnas habet.
就对旁边站着的人说:‘夺过他这一锭来,给那有十锭的。’
25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.
他们说:‘主啊,他已经有十锭了。’
26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem, qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
主人说:‘我告诉你们,凡有的,还要加给他;没有的,连他所有的也要夺过来。
27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
至于我那些仇敌,不要我作他们王的,把他们拉来,在我面前杀了吧!’”
28 Et his dictis, præcedebat ascendens Ierosolymam.
耶稣说完了这话,就在前面走,上耶路撒冷去。
29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage, et Bethaniam ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
将近伯法其和伯大尼,在一座山名叫橄榄山那里,就打发两个门徒,说:
30 dicens: Ite in castellum, quod contra est: in quod introeuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
“你们往对面村子里去,进去的时候,必看见一匹驴驹拴在那里,是从来没有人骑过的,可以解开牵来。
31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam eius desiderat.
若有人问为什么解它,你们就说:‘主要用它。’”
32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
打发的人去了,所遇见的正如耶稣所说的。
33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: Quid solvitis pullum?
他们解驴驹的时候,主人问他们说:“解驴驹做什么?”
34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
他们说:“主要用它。”
35 Et duxerunt illum ad Iesum. Et iacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.
他们牵到耶稣那里,把自己的衣服搭在上面,扶着耶稣骑上。
36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.
走的时候,众人把衣服铺在路上。
37 Et cum appropinquaret iam ad descensum Montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
将近耶路撒冷,正下橄榄山的时候,众门徒因所见过的一切异能,都欢乐起来,大声赞美 神,
38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in cælo, et gloria in excelsis!
说: 奉主名来的王是应当称颂的! 在天上有和平; 在至高之处有荣光。
39 Et quidam Pharisæorum de turbis, dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
众人中有几个法利赛人对耶稣说:“夫子,责备你的门徒吧!”
40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
耶稣说:“我告诉你们,若是他们闭口不说,这些石头必要呼叫起来。”
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:
耶稣快到耶路撒冷,看见城,就为它哀哭,
42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
说:“巴不得你在这日子知道关系你平安的事;无奈这事现在是隐藏的,叫你的眼看不出来。
43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:
因为日子将到,你的仇敌必筑起土垒,周围环绕你,四面困住你,
44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
并要扫灭你和你里头的儿女,连一块石头也不留在石头上,因你不知道眷顾你的时候。”
45 Et ingressus in templum, cœpit eiicere vendentes in illo, et ementes,
耶稣进了殿,赶出里头做买卖的人,
46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
对他们说:“经上说: 我的殿必作祷告的殿, 你们倒使它成为贼窝了。”
47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere:
耶稣天天在殿里教训人。祭司长和文士与百姓的尊长都想要杀他,
48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
但寻不出法子来,因为百姓都侧耳听他。

< Lucam 19 >