< Lucam 1 >

1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:
우리 중에 이루어진 사실에 대하여
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
처음부터 말씀의 목격자 되고 일군 된 자들의 전하여 준 그대로 내력을 저술하려고 붓을 든 사람이 많은지라
3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
그 모든 일을 근원부터 자세히 미루어 살핀 나도 데오빌로 각하에게 차례대로 써 보내는 것이 좋은 줄 알았노니
4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
이는 각하로 그 배운 바의 확실함을 알게 하려 함이로다
5 Fuit in diebus Herodis, regis Iudææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
유대 왕 헤롯 때에 아비야 반열에 제사장 하나가 있으니 이름은 사가랴요 그 아내는 아론의 자손이니 이름은 엘리사벳이라
6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et iustificationibus Domini sine querela:
이 두 사람이 하나님 앞에 의인이니 주의 모든 계명과 규례대로 흠이 없이 행하더라
7 Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
엘리사벳이 수태를 못하므로 저희가 무자하고 두 사람의 나이 많더라
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
마침 사가랴가 그 반열의 차례대로 제사장의 직무를 하나님 앞에 행할새
9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
제사장의 전례를 따라 제비를 뽑아 주의 성소에 들어가 분향하고
10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
모든 백성은 그 분향하는 시간에 밖에서 기도하더니
11 Apparuit autem illi Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
주의 사자가 저에게 나타나 향단 우편에 선지라
12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
사가랴가 보고 놀라며 무서워하니
13 Ait autem ad illum Angelus: Ne timeas Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem:
천사가 일러 가로되 `사가랴여 무서워 말라 너의 간구함이 들린지라 네 아내 엘리사벳이 네게 아들을 낳아 주리니 그 이름을 요한이라 하라
14 et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
너도 기뻐하고 즐거워할 것이요 많은 사람도 그의 남을 기뻐하리니
15 erit enim magnus coram Domino: et vinum, et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
이는 저가 주 앞에 큰 자가 되며 포도주나 소주를 마시지 아니하며 모태로부터 성령의 충만함을 입어
16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:
이스라엘 자손을 주 곧 저희 하나님께로 많이 돌아오게 하겠음이니라
17 et ipse præcedet ante illum in spiritu, et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam.
저가 또 엘리야의 심령과 능력으로 주 앞에 앞서 가서 아비의 마음을 자식에게 거스리는 자를 의인의 슬기에 돌아오게 하고 주를 위하여 세운 백성을 예비하리라'
18 Et dixit Zacharias ad Angelum: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
사가랴가 천사에게 이르되 `내가 이것을 어떻게 알리요 내가 늙고 아내도 나이 많으니이다'
19 Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
천사가 대답하여 가로되 `나는 하나님 앞에 섰는 가브리엘이라 이 좋은 소식을 전하여 네게 말하라고 보내심을 입었노라
20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
보라 이 일의 되는 날까지 네가 벙어리가 되어 능히 말을 못하리니 이는 내 말을 네가 믿지 아니함이어니와 때가 이르면 내 말이 이루리라' 하더라
21 Et erat plebs expectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
백성들이 사가랴를 기다리며 그의 성소 안에서 지체함을 기이히 여기더니
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
그가 나와서 저희에게 말을 못하니 백성들이 그 성소 안에서 이상은 본 줄 알았더라 그가 형용으로 뜻을 표시하며 그냥 벙어리 대로 있더니
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam:
그 직무의 날이 다 되매 집으로 돌아가니라
24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
이 후에 그 아내 엘리사벳이 수태하고 다섯 달 동안 숨어 있으며 가로되
25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
`주께서 나를 돌아 보시는 날에 인간에 내 부끄러움을 없게 하시려고 이렇게 행하심이라' 하더라
26 In mense autem sexto, missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
여섯째 달에 천사 가브리엘이 하나님의 보내심을 받들어 갈릴리 나사렛이란 동네에 가서
27 ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria.
다윗의 자손 요셉이라 하는 사람과 정혼한 처녀에게 이르니 그 처녀의 이름은 마리아라
28 Et ingressus Angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus.
그에게 들어가 가로되 `은혜를 받은 자여! 평안할지어다! 주께서 너와 함께 하시도다' 하니
29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
처녀가 그 말을 듣고 놀라 이런 인사가 어찌함인고 생각하매
30 Et ait Angelus ei: Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam apud Deum.
천사가 일러 가로되 `마리아여 무서워말라 네가 하나님께 은혜를 얻었느니라
31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius IESUM.
보라 네가 수태하여 아들을 낳으리니 그 이름을 예수라 하라
32 Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius:
저가 큰 자가 되고 지극히 높은신 이의 아들이라 일컬을 것이요 주 하나님께서 그 조상 다윗의 위를 저에게 주시리니
33 et regnabit in domo Iacob in æternum, et regni eius non erit finis. (aiōn g165)
영원히 야곱의 집에 왕노릇하실 것이며 그 나라가 무궁하리라' (aiōn g165)
34 Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
마리아가 천사에게 말하되 `나는 사내를 알지 못하니 어찌 이 일이 있으리이까?'
35 Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.
천사가 대답하여 가로되 `성령이 네게 임하시고 지극히 높으신 이의 능력이 너를 덮으시리니 이러므로 나실 바 거룩한 자는 하나님의 아들이라 일컬으리라
36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:
보라 네 친족 엘리사벳도 늙어서 아들을 배었느니라 본래 수태하지 못한다 하던 이가 이미 여섯 달이 되었나니
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
대저 하나님의 모든 말씀은 능치 못하심이 없느니라!'
38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus.
마리아가 가로되 `주의 계집종이오니 말씀대로 내게 이루어지이다!' 하매 천사가 떠나가니라
39 Exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione, in civitatem Iuda:
이 때에 마리아가 일어나 빨리 산중에 가서 유대 한 동네에 이르러
40 Et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
사가랴의 집에 들어가 엘리사벳에게 문안하니
41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:
엘리사벳이 마리아의 문안함을 들으매 아이가 복 중에서 뛰노는지라 엘리사벳이 성령의 충만함을 입어
42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
큰 소리로 불러 가로되 `여자 중에 네가 복이 있으며 네 태중의 아이도 복이 있도다
43 Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?
내 주의 모친이 내게 나아오니 이 어찌 된 일인고
44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo.
보라 네 문안하는 소리가 내 귀에 들릴 때에 아이가 내 복중에서 기쁨으로 뛰놀았도다
45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
믿은 여자에게 복이 있도다 주께서 그에게 하신 말씀이 반드시 이루리라'
46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:
마리아가 가로되 내 영혼이 주를 찬양하며
47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
`내 마음이 하나님 내 구주를 기뻐하였음은
48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
그 계집종의 비천함을 돌아 보셨음이라 보라 이제 후로는 만세에 나를 복이 있다 일컬으리로다
49 Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius.
능하신 이가 큰 일을 내게 행하셨으니 그 이름이 거룩하시며
50 Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
긍휼하심이 두려워하는 자에게 대대로 이르는도다
51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
그의 팔로 힘을 보이사 마음의 생각이 교만한 자들을 흩으셨고
52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
권세있는 자를 그 위에서 내리치셨으며 비천한 자를 높이셨고
53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
주리는 자를 좋은 것으로 배불리셨으며 부자를 공수로 보내셨도다
54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ.
그 종 이스라엘을 도우사 긍휼히 여기시고 기억하시되
55 Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in sæcula. (aiōn g165)
우리 조상에게 말씀하신 것과 같이 아브라함과 및 그 자손에게 영원히 하시리로다' 하니라 (aiōn g165)
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
마리아가 석 달쯤 함께 있다가 집으로 돌아 가니라
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
엘리사벳이 해산할 기한이 차서 아들을 낳으니
58 Et audierunt vicini, et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
이웃과 친족이 주께서 저를 크게 긍휼히 여기심을 듣고 함께 즐거워 하더라
59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
팔일이 되매 아이를 할례하러 와서 그 부친의 이름을 따라 사가랴라 하고자 하더니
60 Et respondens mater eius, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes.
그 모친이 대답하여 가로되 `아니라 요한이라 할 것이라' 하매
61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
저희가 가로되 `네 친족 중에 이 이름으로 이름한 이가 없다' 하고
62 Innuebant autem patri eius, quem vellet vocari eum.
그 부친께 형용하여 무엇으로 이름하려 하는가 물으니
63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi.
저가 서판을 달라 하여 그 이름은 요한이라 쓰매 다 기이히 여기더라
64 Apertum est autem illico os eius, et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
이에 그 입이 곧 열리고 혀가 풀리며 말을 하여 하나님을 찬송하니
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Iudææ divulgabantur omnia verba hæc:
그 근처에 사는 자가 다 두려워하고 이 모든 말이 온 유대 산중에 두루 퍼지매
66 et posuerunt omnes, qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo.
듣는 사람이 다 이 말을 마음에 두며 가로되 `이 아이가 장차 어찌 될꼬?' 하니 이는 주의 손이 저와 함께 하심이러라
67 Et Zacharias pater eius repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
그 부친 사가랴가 성령의 충만함을 입어 예언하여 가로되
68 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
`찬송하리로다 주 이스라엘의 하나님이여 그 백성을 돌아보사 속량하시며
69 Et erexit cornu salutis nobis: in domo David pueri sui.
우리를 위하여 구원의 뿔을 그 종 다윗의 집에 일으키셨으니
70 Sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum eius: (aiōn g165)
이것은 주께서 예로부터 거룩한 선지자의 입으로 말씀하신 바와 같이 (aiōn g165)
71 Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos:
우리 원수에게서와 우리를 미워하는 모든 자의 손에서 구원하시는 구원이라
72 Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti.
우리 조상을 긍휼히 여기시며 그 거룩한 언약을 기억하셨으니
73 Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis:
곧 우리 조상 아브라함에게 맹세하신 맹세라
74 Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.
우리로 원수의 손에서 건지심을 입고
75 In sanctitate, et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
종신토록 주의 앞에서 성결과 의로 두려움이 없이 섬기게 하리라 하셨도다
76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias eius:
이 아이여 네가 지극히 높으신 이의 선지자라 일컬음을 받고 주앞에 앞서 가서 그 길을 예비하여
77 Ad dandam scientiam salutis plebi eius: in remissionem peccatorum eorum:
주의 백성에게 그 죄 사함으로 말미암는 구원을 알게 하리니
78 Per viscera misericordiæ Dei nostri: in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
이는 우리 하나님의 긍휼을 인함이라 이로써 돋는 해가 위로부터 우리에게 임하여
79 Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
어두움과 죽음의 그늘에 앉은 자에게 비취고 우리 발을 평강의 길로 인도하시리로다' 하니라
80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israel.
아이가 자라며 심령이 강하여지며 이스라엘에게 나타나는 날까지 빈 들에 있으니라

< Lucam 1 >