< Leviticus 9 >

1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius, ac maiores natu Israel, dixitque ad Aaron:
facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron
2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino
3 Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum anniculos, et sine macula in holocaustum,
et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum
4 bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes. Hodie enim Dominus apparebit vobis.
bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis
5 Tulerunt ergo cuncta quæ iusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo
6 ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius.
ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius
7 Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo. Cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus
8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim eius.
cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius
10 Adipemque et renunculos, ac reticulum iecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi:
adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi
11 carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni
12 Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt. Quæ omnia super altare cremavit igni,
ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni
14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.
lotis prius aqua intestinis et pedibus
15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari
16 fecit holocaustum,
fecit holocaustum
17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque ceremoniis holocausti matutini.
addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu
19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum iecoris
adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
20 posuerunt super pectora. Cumque cremati essent adipes super altare,
posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari
21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses
22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit
23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini
24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

< Leviticus 9 >