< Leviticus 25 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius:
Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius:
4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
5 Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est:
Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est:
6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:
sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:
7 iumentis tuis et pecoribus omnia quæ nascuntur, præbebunt cibum.
iumentis tuis et pecoribus omnia quæ nascuntur, præbebunt cibum.
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:
9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim Iubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim iubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
11 quia Iubilæus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
quia iubilæus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
12 ob sanctificationem Iubilæi, sed statim oblata comedetis.
ob sanctificationem iubilæi, sed statim oblata comedetis.
13 Anno Iubilæi redient omnes ad possessiones suas.
Anno iubilæi redient omnes ad possessiones suas.
14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum Iubilei emes ab eo,
quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum iubilei emes ab eo,
15 et iuxta supputationem frugum vendet tibi.
et iuxta supputationem frugum vendet tibi.
16 Quanto plures anni remanserint post Iubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. Tempus enim frugum vendet tibi.
Quanto plures anni remanserint post iubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. tempus enim frugum vendet tibi.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia Ego Dominus Deus vester.
Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
18 Facite præcepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
Facite præcepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
20 Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
23 Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis.
Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis.
24 Unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat.
Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat.
26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire:
sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire:
27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
28 Quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum Iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum.
quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum.
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in Iubileo.
si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in iubileo.
31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum iure vendetur. Si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum.
Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum iure vendetur. si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum.
32 Ædes Levitarum, quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi:
Ædes Levitarum, quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi:
33 si redemptæ non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.
si redemptæ non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.
34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum,
Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum,
36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Ægypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus.
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Ægypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum Iubileum operabitur apud te,
sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum iubileum operabitur apud te,
41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum.
et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum.
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra Ægypti, non veneant conditione servorum:
mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra Ægypti. non veneant conditione servorum:
43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt,
Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt.
45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra: hos habebitis famulos:
Et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum. Fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum. fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius:
Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius:
48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum Iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata.
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata.
51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad Iubileum, secundum hos reddet et pretium.
Si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum, secundum hos reddet et pretium.
52 Si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno Iubileo egredietur cum liberis suis.
Quod si per hæc redimi non potuerit, anno iubileo egredietur cum liberis suis.
55 Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra Ægypti.
Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra Ægypti.

< Leviticus 25 >