< Iosue 2 >

1 Misit igitur Iosue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate Terram, urbemque Iericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.
當下,嫩的兒子約書亞從什亭暗暗打發兩個人作探子,吩咐說:「你們去窺探那地和耶利哥。」於是二人去了,來到一個妓女名叫喇合的家裏,就在那裏躺臥。
2 Nunciatumque est regi Iericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent Terram.
有人告訴耶利哥王說:「今夜有以色列人來到這裏窺探此地。」
3 Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem Terram considerare venerunt.
耶利哥王打發人去見喇合說:「那來到你這裏、進了你家的人要交出來,因為他們來窺探全地。」
4 Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:
女人將二人隱藏,就回答說:「那人果然到我這裏來;他們是哪裏來的我卻不知道。
5 cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos.
天黑、要關城門的時候,他們出去了,往哪裏去我卻不知道。你們快快地去追趕,就必追上。」(
6 Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ, operuitque eos stipula lini, quæ ibi erat.
先是女人領二人上了房頂,將他們藏在那裏所擺的麻詡中。)
7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Iordanis: illisque egressis statim porta clausa est.
那些人就往約旦河的渡口追趕他們去了。追趕他們的人一出去,城門就關了。
8 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait:
二人還沒有躺臥,女人就上房頂,到他們那裏,
9 Novi quod Dominus tradiderit vobis Terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores Terræ.
對他們說:「我知道耶和華已經把這地賜給你們,並且因你們的緣故我們都驚慌了。這地的一切居民在你們面前心都消化了;
10 Audivimus quod siccaverit Dominus aquas Maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto: et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Iordanem: Sehon et Og, quos interfecistis.
因為我們聽見你們出埃及的時候,耶和華怎樣在你們前面使紅海的水乾了,並且你們怎樣待約旦河東的兩個亞摩利王西宏和噩,將他們盡行毀滅。
11 Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum, et in terra deorsum.
我們一聽見這些事,心就消化了。因你們的緣故,並無一人有膽氣。耶和華-你們的上帝本是上天下地的上帝。
12 Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,
現在我既是恩待你們,求你們指着耶和華向我起誓,也要恩待我父家,並給我一個實在的證據,
13 ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte.
要救活我的父母、弟兄、姊妹,和一切屬他們的,拯救我們性命不死。」
14 Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos. Cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
二人對她說:「你若不洩漏我們這件事,我們情願替你們死。耶和華將這地賜給我們的時候,我們必以慈愛誠實待你。」
15 Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim eius hærebat muro.
於是女人用繩子將二人從窗戶裏縋下去;因她的房子是在城牆邊上,她也住在城牆上。
16 Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram.
她對他們說:「你們且往山上去,恐怕追趕的人碰見你們;要在那裏隱藏三天,等追趕的人回來,然後才可以走你們的路。」
17 Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos:
二人對她說:「你要這樣行。不然,你叫我們所起的誓就與我們無干了。
18 si ingredientibus nobis Terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.
我們來到這地的時候,你要把這條朱紅線繩繫在縋我們下去的窗戶上,並要使你的父母、弟兄,和你父的全家都聚集在你家中。
19 Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
凡出了你家門往街上去的,他的罪 必歸到自己的頭上,與我們無干了。凡在你家裏的,若有人下手害他,流他血的罪就歸到我們的頭上。
20 Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos.
你若洩漏我們這件事,你叫我們所起的誓就與我們無干了。」
21 Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat. Dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
女人說:「照你們的話行吧!」於是打發他們去了,又把朱紅線繩繫在窗戶上。
22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
二人到山上,在那裏住了三天,等着追趕的人回去了。追趕的人一路找他們,卻找不着。
23 Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi,
二人就下山回來,過了河,到嫩的兒子約書亞那裏,向他述說所遭遇的一切事;
24 atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius.
又對約書亞說:「耶和華果然將那全地交在我們手中;那地的一切居民在我們面前心都消化了。」

< Iosue 2 >