< Iosue 16 >

1 Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab Oriente: solitudo quæ ascendit de Iericho ad montem Bethel: 2 et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth. 3 Et descendit ad Occidentem iuxta terminum Iephleti, usque ad terminos Beth horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius mari magno: 4 possederuntque filii Ioseph, Manasses et Ephraim. 5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra Orientem Ataroth addar usque Beth horon superiorem. 6 Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero Aquilonem respicit, et circuit terminos contra Orientem in Thanathselo: et pertransit ab Oriente Ianoe. 7 Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Iericho, egrediturque ad Iordanem. 8 De Taphua pertransit contra mare in Vallem Arundineti, suntque egressus eius in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. 9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.

< Iosue 16 >