< Iosue 11 >

1 Quæ cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph:
夏瑣王耶賓聽見這事,就打發人去見瑪頓王約巴、伸崙王、押煞王,
2 ad reges quoque Aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare:
與北方山地、基尼烈南邊的亞拉巴高原,並西邊多珥山岡的諸王;
3 Chananæum quoque ab Oriente et Occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Iebusæum in montanis: Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in Terra Maspha.
又去見東方和西方的迦南人,與山地的亞摩利人、赫人、比利洗人、耶布斯人,並黑門山根米斯巴地的希未人。
4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis.
這些王和他們的眾軍都出來,人數多如海邊的沙,並有許多馬匹車輛。
5 Conveneruntque omnes reges isti in unum ad Aquas Merom, ut pugnarent contra Israel.
這諸王會合,來到米倫水邊,一同安營,要與以色列人爭戰。
6 Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
耶和華對約書亞說:「你不要因他們懼怕。明日這時,我必將他們交付以色列人全然殺了。你要砍斷他們馬的蹄筋,用火焚燒他們的車輛。」
7 Venitque Iosue, et omnis exercitus cum eo adversus illos ad Aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
於是約書亞率領一切兵丁,在米倫水邊突然向前攻打他們。
8 tradiditque illos Dominus in manus Israel. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et Aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad Orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:
耶和華將他們交在以色列人手裏,以色列人就擊殺他們,追趕他們到西頓大城,到米斯利弗‧瑪音,直到東邊米斯巴的平原,將他們擊殺,沒有留下一個。
9 fecitque sicut præceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.
約書亞就照耶和華所吩咐他的去行,砍斷他們馬的蹄筋,用火焚燒他們的車輛。
10 Reversusque statim cepit Asor: et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat.
當時,約書亞轉回奪了夏瑣,用刀擊殺夏瑣王。(素來夏瑣在這諸國中是為首的。)
11 Percussitque omnes animas, quæ ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.
以色列人用刀擊殺城中的人口,將他們盡行殺滅;凡有氣息的沒有留下一個。約書亞又用火焚燒夏瑣。
12 Et omnes per circuitum civitates, regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini.
約書亞奪了這些王的一切城邑,擒獲其中的諸王,用刀擊殺他們,將他們盡行殺滅,正如耶和華僕人摩西所吩咐的。
13 Absque urbibus, quæ erant in collibus, et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israel: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
至於造在山岡上的城,除了夏瑣以外,以色列人都沒有焚燒。約書亞只將夏瑣焚燒了。
14 Omnemque prædam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis.
那些城邑所有的財物和牲畜,以色列人都取為自己的掠物;惟有一切人口都用刀擊殺,直到殺盡;凡有氣息的沒有留下一個。
15 Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Iosue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod iusserat Dominus Moysi.
耶和華怎樣吩咐他僕人摩西,摩西就照樣吩咐約書亞,約書亞也照樣行。凡耶和華所吩咐摩西的,約書亞沒有一件懈怠不行的。
16 Cepit itaque Iosue omnem Terram montanam, et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et Occidentalem plagam, montemque Israel, et campestria eius:
約書亞奪了那全地,就是山地、一帶南地、歌珊全地、高原、亞拉巴、以色列的山地,和山下的高原。
17 et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.
從上西珥的哈拉山,直到黑門山下黎巴嫩平原的巴力‧迦得,並且擒獲那些地的諸王,將他們殺死。
18 Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos.
約書亞和這諸王爭戰了許多年日。
19 Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israel, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit.
除了基遍的希未人之外,沒有一城與以色列人講和的,都是以色列人爭戰奪來的。
20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi.
因為耶和華的意思是要使他們心裏剛硬,來與以色列人爭戰,好叫他們盡被殺滅,不蒙憐憫,正如耶和華所吩咐摩西的。
21 In illo tempore venit Iosue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Iuda et Israel, urbesque eorum delevit.
當時約書亞來到,將住山地、希伯崙、底璧、亞拿伯、猶大山地、以色列山地所有的亞衲族人剪除了。約書亞將他們和他們的城邑盡都毀滅。
22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in Terra filiorum Israel: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
在以色列人的地沒有留下一個亞衲族人,只在迦薩、迦特,和亞實突有留下的。
23 Cepit ergo Iosue omnem Terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas. Quievitque Terra a præliis.
這樣,約書亞照着耶和華所吩咐摩西的一切話奪了那全地,就按着以色列支派的宗族將地分給他們為業。於是國中太平,沒有爭戰了。

< Iosue 11 >