< Job 38 >

1 Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:
那時,耶和華從旋風中回答約伯說:
2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
誰用無知的言語使我的旨意暗昧不明?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
你要如勇士束腰; 我問你,你可以指示我。
4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi si habes intelligentiam.
我立大地根基的時候,你在哪裏呢? 你若有聰明,只管說吧!
5 Quis posuit mensuras eius, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
你若曉得就說,是誰定地的尺度? 是誰把準繩拉在其上?
6 Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem eius,
地的根基安置在何處? 地的角石是誰安放的?
7 Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?
那時,晨星一同歌唱; 上帝的眾子也都歡呼。
8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens:
海水衝出,如出胎胞, 那時誰將它關閉呢?
9 Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?
是我用雲彩當海的衣服, 用幽暗當包裹它的布,
10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia:
為它定界限, 又安門和閂,
11 Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
說:你只可到這裏,不可越過; 你狂傲的浪要到此止住。
12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
你自生以來,曾命定晨光, 使清晨的日光知道本位,
13 Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?
叫這光普照地的四極, 將惡人從其中驅逐出來嗎?
14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
因這光,地面改變如泥上印印, 萬物出現如衣服一樣。
15 Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
亮光不照惡人; 強橫的膀臂也必折斷。
16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
你曾進到海源, 或在深淵的隱密處行走嗎?
17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
死亡的門曾向你顯露嗎? 死蔭的門你曾見過嗎?
18 Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia.
地的廣大你能明透嗎? 你若全知道,只管說吧!
19 In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
光明的居所從何而至? 黑暗的本位在於何處?
20 Ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius.
你能帶到本境, 能看明其室之路嗎?
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras?
你總知道, 因為你早已生在世上, 你日子的數目也多。
22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
你曾進入雪庫, 或見過雹倉嗎?
23 Quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
這雪雹乃是我為降災, 並打仗和爭戰的日子所預備的。
24 Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram?
光亮從何路分開? 東風從何路分散遍地?
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
誰為雨水分道? 誰為雷電開路?
26 Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
使雨降在無人之地、 無人居住的曠野?
27 Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
使荒廢淒涼之地得以豐足, 青草得以發生?
28 Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris?
雨有父嗎? 露水珠是誰生的呢?
29 De cuius utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit?
冰出於誰的胎? 天上的霜是誰生的呢?
30 In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
諸水堅硬如石頭; 深淵之面凝結成冰。
31 Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
你能繫住昴星的結嗎? 能解開參星的帶嗎?
32 Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terræ consurgere facis?
你能按時領出十二宮嗎? 能引導北斗和隨它的眾星嗎?
33 Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem eius in terra?
你知道天的定例嗎? 能使地歸在天的權下嗎?
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
你能向雲彩揚起聲來, 使傾盆的雨遮蓋你嗎?
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
你能發出閃電,叫它行去, 使它對你說:我們在這裏?
36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
誰將智慧放在懷中? 誰將聰明賜於心內?
37 Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet?
誰能用智慧數算雲彩呢? 塵土聚集成團,土塊緊緊結連; 那時,誰能傾倒天上的瓶呢?
38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur?
39 Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum eius implebis,
母獅子在洞中蹲伏, 少壯獅子在隱密處埋伏; 你能為牠們抓取食物, 使牠們飽足嗎?
40 Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
烏鴉之雛因無食物飛來飛去,哀告上帝; 那時,誰為牠預備食物呢?

< Job 38 >