< Job 35 >

1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est: 2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Iustior sum Deo? 3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. 5 Suspice cælum et intuere, et contemplare æthera quod altior te sit. 6 Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? 7 Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? 8 Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adiuvabit iustitia tua. 9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt: et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum. 10 Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, 11 Qui docet nos super iumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos? 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. 13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. 14 Etiam cum dixeris: Non considerat: iudicare coram illo, et expecta eum. 15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. 16 Ergo Iob frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.

< Job 35 >