< Job 28 >

1 Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est, in quo conflatur. 2 Ferrum de terra tollitur: et lapis solutus calore, in æs vertitur. 3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis. 4 Dividit torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. 5 Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est. 6 Locus sapphiri lapides eius, et glebæ illius aurum. 7 Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. 8 Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna. 9 Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. 10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius. 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. 12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? 13 Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium. 14 Abyssus dicit: Non est in me: et mare loquitur: Non est mecum. 15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. 16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. 17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri: 18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione eius: trahitur autem sapientia de occultis. 19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur. 20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ? 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque cæli latet. 22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius. 23 Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius. 24 Ipse enim fines mundi intuetur: et omnia, quæ sub cælo sunt, respicit. 25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura. 26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus: 27 Tunc vidit illam, et enarravit, et præparavit, et investigavit. 28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia.

< Job 28 >