< Job 25 >

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit: 2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. 3 Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen illius? 4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu eius: 6 Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?

< Job 25 >