< Job 25 >

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
[Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen illius?
Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?
4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?
Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu eius:
Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:
6 Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?
quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?]

< Job 25 >