< Jeremiæ 52 >

1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Amital, filia Ieremiæ de Lobna. 2 Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia quæ fecerat Ioakim. 3 Quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda usquequo proiiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis. 4 Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius adversus Ierusalem, et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu. 5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ. 6 Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terræ. 7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores eius fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam portæ, quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldæis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quæ ducit in eremum. 8 Persecutus est autem Chadæorum exercitus regem: et apprehenderunt Sedeciam in deserto, quod est iuxta Iericho: et omnis comitatus eius diffugit ab eo. 9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia. 10 Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis eius: sed et omnes principes Iuda occidit in Reblatha. 11 Et oculos Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius. 12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis in Ierusalem. 13 Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem, et omnem domum magnam igni combussit. 14 Et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum, qui erat cum magistro militiæ. 15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiæ. 16 De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores, et agricolas. 17 Columnas quoque æreas, quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem. 18 Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa ærea, quæ in ministerio fuerant, tulerunt: 19 et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea: et quotquot argentea, argentea tulit magister militiæ: 20 et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus æris omnium horum vasorum. 21 De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat. 22 Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea. Similiter columnæ secundæ, et malogranata. 23 Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur. 24 Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum: et tres custodes vestibuli. 25 Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores: et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tirones: et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis. 26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha. 27 Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua. 28 Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudæos tria millia et viginti tres: 29 In anno octavo decimo Nabuchodonosor de Ierusalem animas octingentas triginta duas: 30 In anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ animas Iudæorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animæ, quattuor millia sexcentæ. 31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et eduxit eum de domo carceris. 32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant post se in Babylone. 33 Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ: 34 et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ cunctis diebus vitæ eius.

< Jeremiæ 52 >