< Jeremiæ 39 >

1 Anno nono Sedeciæ regis Iuda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius ad Ierusalem, et obsidebant eam.
猶大王西底家第九年十月,巴比倫王尼布甲尼撒率領全軍來圍困耶路撒冷。
2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis aperta est civitas.
西底家十一年四月初九日,城被攻破。
3 Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel-Sereser antistes Nabu, Sarsachim princeps eunuchus, Neregel-Sereser princeps magus, et omnes reliqui principes regis Babylonis.
耶路撒冷被攻取的時候,巴比倫王的首領尼甲‧沙利薛、三甲‧尼波、撒西金-拉撒力、尼甲‧沙利薛-拉墨,並巴比倫王其餘的一切首領都來坐在中門。
4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam, quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.
猶大王西底家和一切兵丁看見他們,就在夜間從靠近王園兩城中間的門出城逃跑,往亞拉巴逃去。
5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum: et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Ierichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha, quæ est in Terra Emath: et locutus est ad eum iudicia.
迦勒底的軍隊追趕他們,在耶利哥的平原追上西底家,將他拿住,帶到哈馬地的利比拉、巴比倫王尼布甲尼撒那裏;尼布甲尼撒就審判他。
6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis eius: et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis.
巴比倫王在利比拉、西底家眼前殺了他的眾子,又殺了猶大的一切貴冑,
7 Oculos quoque Sedeciæ eruit: et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.
並且剜西底家的眼睛,用銅鍊鎖着他,要帶到巴比倫去。
8 Domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Ierusalem subverterunt.
迦勒底人用火焚燒王宮和百姓的房屋,又拆毀耶路撒冷的城牆。
9 Et reliquias populi, qui remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem.
那時,護衛長尼布撒拉旦將城裏所剩下的百姓和投降他的逃民,以及其餘的民都擄到巴比倫去了。
10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in Terra Iuda: et dedit eis vineas, et cisternas in die illa.
護衛長尼布撒拉旦卻將民中毫無所有的窮人留在猶大地,當時給他們葡萄園和田地。
11 Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militum, dicens:
巴比倫王尼布甲尼撒提到耶利米,囑咐護衛長尼布撒拉旦說:
12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed, ut voluerit, sic facias ei.
「你領他去,好好地看待他,切不可害他;他對你怎麼說,你就向他怎麼行。」
13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban princeps eunuchus, et Neregel-Sereser princeps magus, et omnes optimates regis Babylonis,
護衛長尼布撒拉旦和尼布沙斯班-拉撒力、尼甲‧沙利薛-拉墨,並巴比倫王的一切官長,
14 miserunt, et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan ut intraret in domum, et habitaret in populo.
打發人去,將耶利米從護衛兵院中提出來,交與沙番的孫子亞希甘的兒子基大利,帶回家去。於是耶利米住在民中。
15 Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens:
耶利米還囚在護衛兵院中的時候,耶和華的話臨到他說:
16 Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum: et erunt in conspectu tuo in die illa.
「你去告訴古實人以伯‧米勒說,萬軍之耶和華-以色列的上帝如此說:我說降禍不降福的話必臨到這城,到那時必在你面前成就了。
17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus: et non traderis in manus virorum, quos tu formidas:
耶和華說:到那日我必拯救你,你必不致交在你所怕的人手中。
18 Sed eruens liberabo te, et gladio non cades: sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.
我定要搭救你,你不致倒在刀下,卻要以自己的命為掠物,因你倚靠我。這是耶和華說的。」

< Jeremiæ 39 >