< Isaiæ 59 >

1 Ecce non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius ut non exaudiat:
耶和华的膀臂并非缩短,不能拯救, 耳朵并非发沉,不能听见,
2 Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret.
但你们的罪孽使你们与 神隔绝; 你们的罪恶使他掩面不听你们。
3 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
因你们的手被血沾染, 你们的指头被罪孽沾污, 你们的嘴唇说谎言, 你们的舌头出恶语。
4 Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates: conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
无一人按公义告状, 无一人凭诚实辨白; 都倚靠虚妄,说谎言。 所怀的是毒害; 所生的是罪孽。
5 Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt: qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum.
他们抱毒蛇蛋, 结蜘蛛网; 人吃这蛋必死。 这蛋被踏,必出蝮蛇。
6 Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis: opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
所结的网不能成为衣服; 所做的也不能遮盖自己。 他们的行为都是罪孽; 手所做的都是强暴。
7 Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.
他们的脚奔跑行恶; 他们急速流无辜人的血; 意念都是罪孽, 所经过的路都荒凉毁灭。
8 Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum. Semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
平安的路,他们不知道; 所行的事没有公平。 他们为自己修弯曲的路; 凡行此路的都不知道平安。
9 Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendet nos iustitia: expectavimus lucem, et ecce tenebræ: splendorem, et in tenebris ambulavimus.
因此,公平离我们远, 公义追不上我们。 我们指望光亮,却是黑暗, 指望光明,却行幽暗。
10 Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.
我们摸索墙壁,好像瞎子; 我们摸索,如同无目之人。 我们晌午绊脚,如在黄昏一样; 我们在肥壮人中,像死人一般。
11 Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus. Expectavimus iudicium, et non est: salutem, et elongata est a nobis.
我们咆哮如熊, 哀鸣如鸽; 指望公平,却是没有; 指望救恩,却远离我们。
12 Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis. Quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus,
我们的过犯在你面前增多, 罪恶作见证告我们; 过犯与我们同在。 至于我们的罪孽,我们都知道:
13 peccare et mentiri contra Dominum: et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem: concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii.
就是悖逆、不认识耶和华, 转去不跟从我们的 神, 说欺压和叛逆的话, 心怀谎言,随即说出。
14 Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.
并且公平转而退后, 公义站在远处; 诚实在街上仆倒, 正直也不得进入。
15 Et facta est veritas in oblivionem: et qui recessit a malo, prædæ patuit: Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.
诚实少见; 离恶的人反成掠物。 那时,耶和华看见没有公平, 甚不喜悦。
16 Et vidit quia non est vir: et aporiatus est, quia non est qui occurrat: et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum.
他见无人拯救, 无人代求,甚为诧异, 就用自己的膀臂施行拯救, 以公义扶持自己。
17 Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius: indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli.
他以公义为铠甲, 以拯救为头盔, 以报仇为衣服, 以热心为外袍。
18 Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis: insulis vicem reddet.
他必按人的行为施报, 恼怒他的敌人, 报复他的仇敌 向众海岛施行报应。
19 Et timebunt qui ab Occidente, nomen Domini: et qui ab ortu solis, gloriam eius: cum venerit quasi fluvius violentus, quem Spiritus Domini cogit:
如此,人从日落之处必敬畏耶和华的名, 从日出之地也必敬畏他的荣耀; 因为仇敌好像急流的河水冲来, 是耶和华之气所驱逐的。
20 et venerit Sion Redemptor, et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dicit Dominus.
必有一位救赎主来到锡安— 雅各族中转离过犯的人那里。 这是耶和华说的。
21 Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: Spiritus meus, qui est in te, et verba mea, quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.
耶和华说:“至于我与他们所立的约乃是这样:我加给你的灵,传给你的话,必不离你的口,也不离你后裔与你后裔之后裔的口,从今直到永远;这是耶和华说的。”

< Isaiæ 59 >