< Isaiæ 37 >

1 Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
希則克雅王一聽這話,就撕破了自己的衣服,穿上苦衣,走進了上主的殿;
2 Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam,
然後打發厄里雅金家宰、舍布納書記和幾位老司祭,穿著苦衣,去見阿摩茲的兒子依撒意亞先知,
3 et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ dies hæc: quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
對他說:「希則克雅這樣說:今天是受困難、受責罰,受凌辱的日子!因為嬰兒到了要出生的時候,卻沒有產生的力量。
4 Si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem, et exprobrandum sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis, quæ repertæ sunt.
但願上主你的天主聽見了那大將軍的話--即他的主子亞述王派他來辱罵永生的天主所說的話--願上主你的天主聽了那些話而加以懲罰。請你為剩下的人民祈禱罷!」
5 Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam.
希則克雅王的臣僕來到了依撒意亞前,
6 Et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
依撒意亞對他們說:「你們要這樣對你們的主上說:上主這樣說:你聽到亞述王的僕人辱罵我的話,不要害怕!
7 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuncium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
看,我必叫他感到一種怕情,使他一聽到某種消息,就返回本國;我要使他在本國內喪身刀下。」
8 Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam. Audierat enim quia profectus esset de Lachis,
大將軍回去時,正遇見亞述王去攻打里貝納,原來他已聽說君王離開了拉基士。
9 et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuncios ad Ezechiam, dicens:
那時散乃黑黎布聽人說:雇士王提爾哈卡出來攻打他,就再派使者去見希則克雅,並吩咐說:「
10 Hæc dicetis Ezechiæ regi Iudæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum.
你們要這樣對猶大王希則克雅說:不要讓你所依賴的天主哄騙你說:耶路撒冷決不會落在亞述王手中!
11 Ecce tu audisti omnia, quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt, et tu poteris liberari?
看,你聽說過亞述的列王對各國所行的,將各國完全消滅了,你還能有救嗎﹖
12 Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thalassar?
我祖先消滅的所有民族如:哥倉、哈郎、勒責夫,以及在特拉撒爾的厄登子民,他們的神何嘗救了他們﹖
13 Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava?
哈瑪特王、阿帕得王、色法瓦因城的王、赫納王和依瓦王,他們現今都在那裏﹖」
14 Et tulit Ezechias libros de manu nunciorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino.
希則克雅從使者手中接過信來,讀了以後,就走進上主的殿;將那信在上主面前展開,
15 Et oravit Ezechias ad Dominum, dicens:
然後希則克雅懇求上主說:「
16 Domine exercituum Deus Israel, qui sedes super cherubim: tu es Deus solus omnium regnorum terræ, tu fecisti cælum et terram.
萬軍的上主,坐在革魯賓上面的以色列的天主,唯獨你是地上萬國的天主,你創造了天地。
17 Inclina Domine aurem tuam, et audi: aperi Domine oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.
上主,請你側耳傾聽! 上主,求你睜眼垂視!細聽那打發使者辱罵永生天主的散乃黑黎布的一切話 !
18 Vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum.
上主,的確,亞述的列王曾毀滅了所有的民族和他們的土地,
19 Et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis: et comminuerunt eos.
將他們的神像投入火中,因為它們不是神,只是人手造成的木石的作品,所以能被消滅。
20 Et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius: et cognoscant omnia regna terræ, quia tu es Dominus solus.
但是現今,上主,我們的天主,求你拯救我們脫離他的手,好使世上萬國都知道:惟獨你是上主天主。」
21 Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum:
那時,阿摩茲的兒子依撒意亞打發人去見希則克雅說:「上主以色列的天主這樣說:你既然為了亞述王散乃黑黎布而向我懇求,我已經俯聽了你。
22 hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, et subsannavit te virgo filia Sion: post te caput movit filia Ierusalem.
這就是上主論他所說的話:熙雍貞女輕視你,嘲笑你;耶路撒冷少女在你背後搖頭!
23 Cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad Sanctum Israel.
你辱罵詛咒的是誰﹖你提高聲音,仰起眼睛攻擊的是誰﹖是攻擊以色列的聖者。
24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino: et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani: et succidam excelsa cedrorum eius, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis eius, saltum Carmeli eius.
你藉你的僕人辱罵了吾主,你說:我用我的大批車輛,登上了叢山的極峰,到黎巴嫩的山頂,砍伐了其中 最高的香柏,最好的青松;我衝入了人跡罕到之處,走進了果木的林園。
25 Ego fodi, et bibi aquam, et exiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
我掘了井,喝了外邦的水,用我的腳掌踏乾了埃及所有的河川。
26 Numquid non audisti, quæ olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud: et nunc adduxi: et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.
難道你沒有聽見:很久以前我所計劃的,昔日我所決定的,現在我就實現,叫你毀壞堅城,化為廢墟,
27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt: facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret.
使城中的居民軟弱無力,驚惶失措,有如田野的青草,有如青綠的嫩苗,有如屋頂上被東風吹焦的小草。
28 Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.
你或起或坐,或出或入,以及對我的癲狂,我都知道。
29 Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas: ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quem venisti.
因為你對我的暴怒,和你的狂囂,已達到我的耳鼓,所以我要把環子穿在你的鼻子上,把轡頭套在你的嘴上,由你來的路上將你牽回去。
30 Tibi autem hoc erit signum: Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
這是給你的記號:今年你要吃自然所生的,明年你仍要吃自然所生的,第三年你們要播種收穫,栽種葡萄園,吃園中的果實。
31 Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:
猶大家所剩餘的人,仍要向下生根,往上結實。
32 quia de Ierusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud.
因為剩餘的人將由耶路撒冷而出,逃脫的人將從熙雍山而來:萬軍上主的熱誠必要成就這事。
33 Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non iaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu eius aggerem.
為此,上主論亞述王這樣說:他決不會進入這城,決不會向這城放射一箭,決不會持著盾牌,走近城下,造起土堆攻城。
34 In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus:
他必要由來路回去,決不能進入這城:上主的斷語。
35 et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David servum meum.
為了我自己,為了我的僕人達味,我必要保護拯救這城。」
36 Egressus est autem Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes, cadavera mortuorum.
於是上主的使者出來,在亞述的營裏殺了十八萬五千人。清晨人們起來,見遍地是死屍。
37 Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
亞述王散乃黑黎布於是拔營,班師回國,住在尼尼微。
38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech, et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio: fugeruntque in Terram Ararat, et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
當他在自己的神尼色洛客廟裏叩拜的時候,他的兒子阿德辣默肋客和沙勒責爾用劍刺殺了他,然後逃到阿辣辣特地方去了。他的兒子厄撒哈冬繼他為王。

< Isaiæ 37 >