< Isaiæ 28 >

1 Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exultationis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino.
禍哉!以法蓮的酒徒, 住在肥美谷的山上, 他們心裏高傲, 以所誇的為冠冕, 猶如將殘之花。
2 Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis: turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et emissarum super terram spatiosam.
看哪,主有一大能大力者, 像一陣冰雹, 像毀滅的暴風, 像漲溢的大水, 他必用手將冠冕摔落於地。
3 Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim.
以法蓮高傲的酒徒, 他的冠冕必被踏在腳下。
4 Et erit flos decidens gloriæ exultationis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni: quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
那榮美將殘之花, 就是在肥美谷山上的, 必像夏令以前初熟的無花果; 看見這果的就注意, 一到手中就吞吃了。
5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ, et sertum exultationis residuo populi sui:
到那日,萬軍之耶和華 必作他餘剩之民的榮冠華冕,
6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.
也作了在位上行審判者公平之靈, 並城門口打退仇敵者的力量。
7 Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt: sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium.
就是這地的人也因酒搖搖晃晃, 因濃酒東倒西歪。 祭司和先知因濃酒搖搖晃晃, 被酒所困, 因濃酒東倒西歪。 他們錯解默示, 謬行審判。
8 Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
因為各席上滿了嘔吐的污穢, 無一處乾淨。
9 Quem docebit scientiam? Et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
譏誚先知的說: 他要將知識指教誰呢? 要使誰明白傳言呢? 是那剛斷奶離懷的嗎?
10 Quia manda remanda, manda remanda, expecta reexpecta, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi.
他竟命上加命,令上加令, 律上加律,例上加例, 這裏一點,那裏一點。
11 In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum.
先知說:不然,主要藉異邦人的嘴唇 和外邦人的舌頭對這百姓說話。
12 Cui dixit: Hæc est requies mea, reficite lassum, et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire.
他曾對他們說: 你們要使疲乏人得安息, 這樣才得安息,才得舒暢, 他們卻不肯聽。
13 Et erit eis verbum Domini: Manda remanda, manda remanda, expecta reexspecta, expecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi: ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
所以,耶和華向他們說的話是 命上加命,令上加令, 律上加律,例上加例, 這裏一點,那裏一點, 以致他們前行仰面跌倒, 而且跌碎,並陷入網羅被纏住。
14 Propter hoc audite verbum Domini viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem.
所以,你們這些褻慢的人, 就是轄管住在耶路撒冷這百姓的, 要聽耶和華的話。
15 Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Sheol h7585)
你們曾說: 我們與死亡立約, 與陰間結盟; 敵軍如水漲漫經過的時候, 必不臨到我們; 因我們以謊言為避所, 在虛假以下藏身。 (Sheol h7585)
16 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum, qui crediderit, non festinet.
所以,主耶和華如此說: 看哪,我在錫安放一塊石頭作為根基, 是試驗過的石頭, 是穩固根基,寶貴的房角石; 信靠的人必不着急。
17 Et ponam in pondere iudicium, et iustitiam in mensura: et subvertet grando spem mendacii: et protectionem aquæ inundabunt.
我必以公平為準繩, 以公義為線鉈。 冰雹必沖去謊言的避所; 大水必漫過藏身之處。
18 Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. (Sheol h7585)
你們與死亡所立的約必然廢掉, 與陰間所結的盟必立不住。 敵軍如水漲漫經過的時候, 你們必被他踐踏; (Sheol h7585)
19 Quandocumque pertransierit, tollet vos: quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte, et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
每逢經過必將你們擄去。 因為每早晨他必經過, 白晝黑夜都必如此。 明白傳言的必受驚恐。
20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest.
原來,床榻短,使人不能舒身; 被窩窄,使人不能遮體。
21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus: sicut in valle, quæ est in Gabaon, irascetur: ut faciat opus suum, alienum opus eius: ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo.
耶和華必興起,像在毗拉心山; 他必發怒,像在基遍谷, 好做成他的工,就是非常的工; 成就他的事,就是奇異的事。
22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra. Consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram.
現在你們不可褻慢, 恐怕捆你們的綁索更結實了; 因為我從主-萬軍之耶和華那裏聽見, 已經決定在全地上施行滅絕的事。
23 Auribus percipite, et audite vocem meam, attendite, et audite eloquium meum.
你們當側耳聽我的聲音, 留心聽我的言語。
24 Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam?
那耕地為要撒種的, 豈是常常耕地呢? 豈是常常開墾耙地呢?
25 Nonne cum adæquaverit faciem eius, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis?
他拉平了地面, 豈不就撒種小茴香, 播種大茴香, 按行列種小麥, 在定處種大麥, 在田邊種粗麥呢?
26 Et erudiet illum in iudicio: Deus suus docebit illum.
因為他的上帝教導他務農相宜, 並且指教他。
27 Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit: sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo.
原來打小茴香,不用尖利的器具, 軋大茴香,也不用碌碡; 但用杖打小茴香, 用棍打大茴香。
28 Panis autem comminuetur: verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
做餅的糧食是用磨磨碎, 因它不必常打; 雖用碌碡和馬打散, 卻不磨它。
29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret iustitiam.
這也是出於萬軍之耶和華- 他的謀略奇妙; 他的智慧廣大。

< Isaiæ 28 >