< Isaiæ 21 >

1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. 2 Visio dura nunciata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende Ælam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci. 3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. 4 Emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. 5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum. 6 Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annunciet. 7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: et contemplatus est diligenter multo intuitu. 8 Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. 9 Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum, et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram. 10 Tritura mea, et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum Deo Israel, annunciavi vobis. 11 Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos quid de nocte? Custos quid de nocte? 12 Dixit custos: Venit mane et nox: si quæritis, quærite: convertimini, venite. 13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. 14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. 15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii: 16 quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. 17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est.

< Isaiæ 21 >