< Isaiæ 21 >

1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
2 Visio dura nunciata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende Ælam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci.
visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
4 Emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum.
pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
6 Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annunciet.
haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: et contemplatus est diligenter multo intuitu.
et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
8 Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
9 Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum, et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram.
ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram
10 Tritura mea, et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum Deo Israel, annunciavi vobis.
tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
11 Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos quid de nocte? Custos quid de nocte?
onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte
12 Dixit custos: Venit mane et nox: si quæritis, quærite: convertimini, venite.
dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite
13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim
14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti.
occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii:
a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
16 quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est.
et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

< Isaiæ 21 >