< Isaiæ 18 >

1 Væ terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ,
唉!古實河外翅膀刷刷響聲之地,
2 qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite Angeli veloces ad gentem convulsam, et dilaceratam: ad populum terribilem, post quem non est alius: ad gentem expectantem et conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius:
差遣使者在水面上, 坐蒲草船過海。 先知說:你們快行的使者, 要到高大光滑的民那裏去。 自從開國以來,那民極其可畏, 是分地界踐踏人的; 他們的地有江河分開。
3 omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis:
世上一切的居民和地上所住的人哪, 山上豎立大旗的時候你們要看; 吹角的時候你們要聽。
4 quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam, et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
耶和華對我這樣說: 我要安靜,在我的居所觀看, 如同日光中的清熱, 又如露水的雲霧在收割的熱天。
5 Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit, et præcidentur ramusculi eius falcibus: et quæ derelicta fuerint, abscindentur, et excutientur.
收割之先,花開已謝, 花也成了將熟的葡萄; 他必用鐮刀削去嫩枝, 又砍掉蔓延的枝條,
6 Et relinquentur simul avibus montium, et bestiis terræ: et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
都要撇給山間的鷙鳥和地上的野獸。 夏天,鷙鳥要宿在其上; 冬天,野獸都臥在其中。
7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato: a populo terribili, post quem non fuit alius, a gente expectante, expectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion.
到那時,這高大光滑的民, 就是從開國以來極其可畏、 分地界踐踏人的, 他們的地有江河分開; 他們必將禮物奉給萬軍之耶和華, 就是奉到錫安山- 耶和華安置他名的地方。

< Isaiæ 18 >