< Isaiæ 1 >

1 Visio Isaiæ filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, et Ezechiæ regum Iuda.
當烏西雅、約坦、亞哈斯、希西家作猶大王的時候,亞摩斯的兒子以賽亞得默示,論到猶大和耶路撒冷。
2 Audite cæli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me.
天哪,要聽!地啊,側耳而聽! 因為耶和華說: 我養育兒女,將他們養大, 他們竟悖逆我。
3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
牛認識主人, 驢認識主人的槽, 以色列卻不認識; 我的民卻不留意。
4 Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
嗐!犯罪的國民, 擔着罪孽的百姓; 行惡的種類, 敗壞的兒女! 他們離棄耶和華, 藐視以色列的聖者, 與他生疏,往後退步。
5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? Omne caput languidum, et omne cor mœrens.
你們為甚麼屢次悖逆, 還要受責打嗎? 你們已經滿頭疼痛, 全心發昏。
6 A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
從腳掌到頭頂, 沒有一處完全的, 盡是傷口、青腫,與新打的傷痕, 都沒有收口,沒有纏裹, 也沒有用膏滋潤。
7 Terra vestra deserta, civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
你們的地土已經荒涼; 你們的城邑被火焚毀。 你們的田地在你們眼前為外邦人所侵吞, 既被外邦人傾覆就成為荒涼。
8 Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas, quæ vastatur.
僅存錫安城, 好像葡萄園的草棚, 瓜田的茅屋, 被圍困的城邑。
9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
若不是萬軍之耶和華給我們稍留餘種, 我們早已像所多瑪、蛾摩拉的樣子了。
10 Audite verbum Domini principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrhæ.
你們這所多瑪的官長啊, 要聽耶和華的話! 你們這蛾摩拉的百姓啊, 要側耳聽我們上帝的訓誨!
11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus: Plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui.
耶和華說: 你們所獻的許多祭物與我何益呢? 公綿羊的燔祭和肥畜的脂油, 我已經夠了; 公牛的血,羊羔的血,公山羊的血, 我都不喜悅。
12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
你們來朝見我, 誰向你們討這些, 使你們踐踏我的院宇呢?
13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et Sabbatum, et festivitates alias non feram, iniqui sunt cœtus vestri:
你們不要再獻虛浮的供物。 香品是我所憎惡的; 月朔和安息日,並宣召的大會, 也是我所憎惡的; 作罪孽,又守嚴肅會, 我也不能容忍。
14 calendas vestras, et sollemnitates vestras, odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
你們的月朔和節期,我心裏恨惡, 我都以為麻煩; 我擔當,便不耐煩。
15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
你們舉手禱告,我必遮眼不看; 就是你們多多地祈禱,我也不聽。 你們的手都滿了殺人的血。
16 Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse:
你們要洗濯、自潔, 從我眼前除掉你們的惡行, 要止住作惡,
17 discite benefacere: quærite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.
學習行善, 尋求公平, 解救受欺壓的; 給孤兒伸冤, 為寡婦辨屈。
18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
耶和華說: 你們來,我們彼此辯論。 你們的罪雖像硃紅,必變成雪白; 雖紅如丹顏,必白如羊毛。
19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.
你們若甘心聽從, 必吃地上的美物,
20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis: gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
若不聽從,反倒悖逆, 必被刀劍吞滅。 這是耶和華親口說的。
21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
可歎,忠信的城變為妓女! 從前充滿了公平, 公義居在其中, 現今卻有兇手居住。
22 Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mistum est aqua.
你的銀子變為渣滓; 你的酒用水攙對。
23 Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non iudicant: et causa viduæ non ingreditur ad illos.
你的官長居心悖逆, 與盜賊作伴, 各都喜愛賄賂, 追求贓私。 他們不為孤兒伸冤; 寡婦的案件也不得呈到他們面前。
24 Propter hoc ait Dominus Deus exercituum Fortis Israel: Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
因此,主-萬軍之耶和華、 以色列的大能者說: 哎!我要向我的對頭雪恨, 向我的敵人報仇。
25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
我必反手加在你身上, 煉盡你的渣滓, 除淨你的雜質。
26 Et restituam iudices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post hæc vocaberis civitas iusti, urbs fidelis.
我也必復還你的審判官,像起初一樣, 復還你的謀士,像起先一般。 然後,你必稱為公義之城, 忠信之邑。
27 Sion in iudicio redimetur, et reducent eam in iustita:
錫安必因公平得蒙救贖; 其中歸正的人必因公義得蒙救贖。
28 et conteret scelestos, et peccatores simul: et qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
但悖逆的和犯罪的必一同敗亡; 離棄耶和華的必致消滅。
29 Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt: et erubescetis super hortis, quos elegeratis,
那等人必因你們所喜愛的橡樹抱愧; 你們必因所選擇的園子蒙羞。
30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
因為,你們必如葉子枯乾的橡樹, 好像無水澆灌的園子。
31 Et erit fortitudo vestra, ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.
有權勢的必如麻瓤; 他的工作好像火星, 都要一同焚毀,無人撲滅。

< Isaiæ 1 >