< Osee Propheta 6 >

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum: 2 quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos. 3 Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. 4 Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. 5 Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur. 6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta. 7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi prævaricati sunt in me. 8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. 9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. 10 In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel. 11 Sed et Iuda pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.

< Osee Propheta 6 >