< Osee Propheta 1 >

1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, Ezechiæ regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.
Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël.
2 Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
3 Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
4 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrahel: quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.
Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël.
5 Et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel.
Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel.
6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen eius Absque Misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.
Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.
7 Et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
8 Et ablactavit eam, quæ erat Absque Misericordia. Et concepit, et peperit filium.
Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
9 Et dixit: Voca nomen eius: Non Populus Meus: quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
10 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
11 Et congregabuntur filii Iuda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus dies Iezrahel.
Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.

< Osee Propheta 1 >