< Habacuc Propheta 1 >

1 Onus, quod vidit Habacuc propheta.
先知哈巴谷所得的默示。
2 Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?
他說:耶和華啊!我呼求你, 你不應允,要到幾時呢? 我因強暴哀求你,你還不拯救。
3 Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre prædam, et iniustitiam contra me? et factum est iudicium, et contradictio potentior.
你為何使我看見罪孽? 你為何看着奸惡而不理呢? 毀滅和強暴在我面前, 又起了爭端和相鬥的事。
4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius prævalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
因此律法放鬆, 公理也不顯明; 惡人圍困義人, 所以公理顯然顛倒。
5 Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
耶和華說:你們要向列國中觀看, 大大驚奇; 因為在你們的時候,我行一件事, 雖有人告訴你們,你們總是不信。
6 Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.
我必興起迦勒底人, 就是那殘忍暴躁之民,通行遍地, 佔據那不屬自己的住處。
7 Horribilis, et terribilis est: ex semetipsa iudicium, et onus eius egredietur.
他威武可畏, 判斷和勢力都任意發出。
8 Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
他的馬比豹更快, 比晚上的豺狼更猛。 馬兵踴躍爭先, 都從遠方而來; 他們飛跑如鷹抓食,
9 Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem.
都為行強暴而來, 定住臉面向前, 將擄掠的人聚集,多如塵沙。
10 Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
他們譏誚君王,笑話首領, 嗤笑一切保障,築壘攻取。
11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: hæc est fortitudo eius dei sui.
他以自己的勢力為神, 像風猛然掃過,顯為有罪。
12 Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum.
耶和華-我的上帝,我的聖者啊, 你不是從亙古而有嗎? 我們必不致死。 耶和華啊,你派定他為要刑罰人; 磐石啊,你設立他為要懲治人。
13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se?
你眼目清潔, 不看邪僻,不看奸惡; 行詭詐的,你為何看着不理呢? 惡人吞滅比自己公義的, 你為何靜默不語呢?
14 Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
你為何使人如海中的魚, 又如沒有管轄的爬物呢?
15 Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur et exultabit.
他用鉤鉤住,用網捕獲, 用拉網聚集他們; 因此,他歡喜快樂,
16 Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus.
就向網獻祭,向網燒香, 因他由此得肥美的分和富裕的食物。
17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.
他豈可屢次倒空網羅, 將列國的人時常殺戮,毫不顧惜呢?

< Habacuc Propheta 1 >