< Genesis 50 >

1 Quod cernens Ioseph, ruit super faciem patris flens et deosculans eum.
ויפל יוסף על פני אביו ויבך עליו וישק לו
2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
ויצו יוסף את עבדיו את הרפאים לחנט את אביו ויחנטו הרפאים את ישראל
3 Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.
וימלאו לו ארבעים יום כי כן ימלאו ימי החנטים ויבכו אתו מצרים שבעים יום
4 Et expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis:
ויעברו ימי בכיתו וידבר יוסף אל בית פרעה לאמר אם נא מצאתי חן בעיניכם--דברו נא באזני פרעה לאמר
5 eo quod pater meus adiuraverit me, dicens: En morior, in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
אבי השביעני לאמר הנה אנכי מת--בקברי אשר כריתי לי בארץ כנען שמה תקברני ועתה אעלה נא ואקברה את אבי--ואשובה
6 Dixitque ei Pharao: Ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es.
ויאמר פרעה עלה וקבר את אביך כאשר השביעך
7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique maiores natu Terræ Ægypti:
ויעל יוסף לקבר את אביו ויעלו אתו כל עבדי פרעה זקני ביתו וכל זקני ארץ מצרים
8 domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus, atque armentis quæ dereliquerant in Terra Gessen.
וכל בית יוסף ואחיו ובית אביו רק טפם וצאנם ובקרם--עזבו בארץ גשן
9 Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica.
ויעל עמו גם רכב גם פרשים ויהי המחנה כבד מאד
10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Iordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies.
ויבאו עד גרן האטד אשר בעבר הירדן ויספדו שם מספד גדול וכבד מאד ויעש לאביו אבל שבעת ימים
11 Quod cum vidissent habitatores Terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.
וירא יושב הארץ הכנעני את האבל בגרן האטד ויאמרו אבל כבד זה למצרים על כן קרא שמה אבל מצרים אשר בעבר הירדן
12 Fecerunt ergo filii Iacob sicut præceperat eis:
ויעשו בניו לו--כן כאשר צום
13 Et portantes eum in Terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo contra faciem Mambre.
וישאו אתו בניו ארצה כנען ויקברו אתו במערת שדה המכפלה אשר קנה אברהם את השדה לאחזת קבר מאת עפרן החתי--על פני ממרא
14 Reversusque est Ioseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
וישב יוסף מצרימה הוא ואחיו וכל העלים אתו לקבר את אביו אחרי קברו את אביו
15 Quo mortuo, timentes fratres eius, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit iniuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
ויראו אחי יוסף כי מת אביהם ויאמרו לו ישטמנו יוסף והשב ישיב לנו את כל הרעה אשר גמלנו אתו
16 mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,
ויצוו אל יוסף לאמר אביך צוה לפני מותו לאמר
17 ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Ioseph.
כה תאמרו ליוסף אנא שא נא פשע אחיך וחטאתם כי רעה גמלוך ועתה שא נא לפשע עבדי אלהי אביך ויבך יוסף בדברם אליו
18 Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram dixerunt: Servi tui sumus.
וילכו גם אחיו ויפלו לפניו ויאמרו הננו לך לעבדים
19 Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati?
ויאמר אלהם יוסף אל תיראו כי התחת אלהים אני
20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
ואתם חשבתם עלי רעה אלהים חשבה לטבה למען עשה כיום הזה להחית עם רב
21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros. Consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
ועתה אל תיראו--אנכי אכלכל אתכם ואת טפכם וינחם אותם וידבר על לבם
22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis.
וישב יוסף במצרים הוא ובית אביו ויחי יוסף מאה ועשר שנים
23 Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
וירא יוסף לאפרים בני שלשים גם בני מכיר בן מנשה--ילדו על ברכי יוסף
24 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham, Isaac, et Iacob.
ויאמר יוסף אל אחיו אנכי מת ואלהים פקד יפקד אתכם והעלה אתכם מן הארץ הזאת אל הארץ אשר נשבע לאברהם ליצחק וליעקב
25 Cumque adiurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos: asportate ossa mea vobiscum de loco isto:
וישבע יוסף את בני ישראל לאמר פקד יפקד אלהים אתכם והעלתם את עצמתי מזה
26 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.
וימת יוסף בן מאה ועשר שנים ויחנטו אתו ויישם בארון במצרים

< Genesis 50 >