< Genesis 46 >

1 Profectusque Israel cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum iuramenti. Et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
以色列帶着一切所有的,起身來到別是巴,就獻祭給他父親以撒的上帝。
2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum.
夜間,上帝在異象中對以色列說:「雅各!雅各!」他說:「我在這裏。」
3 Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
上帝說:「我是上帝,就是你父親的上帝。你下埃及去不要害怕,因為我必使你在那裏成為大族。
4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
我要和你同下埃及去,也必定帶你上來;約瑟必給你送終。」
5 Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,
雅各就從別是巴起行。以色列的兒子們使他們的父親雅各和他們的妻子、兒女都坐在法老為雅各送來的車上。
6 et omnia quæ possederat in Terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo,
他們又帶着迦南地所得的牲畜、貨財來到埃及。雅各和他的一切子孫都一同來了。
7 filii eius, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
雅各把他的兒子、孫子、女兒、孫女,並他的子子孫孫,一同帶到埃及。
8 Hæc sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
來到埃及的以色列人名字記在下面。雅各和他的兒孫:雅各的長子是呂便。
9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
呂便的兒子是哈諾、法路、希斯倫、迦米。
10 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
西緬的兒子是耶母利、雅憫、阿轄、雅斤、瑣轄,還有迦南女子所生的掃羅。
11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
利未的兒子是革順、哥轄、米拉利。
12 Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
猶大的兒子是珥、俄南、示拉、法勒斯、謝拉;惟有珥與俄南死在迦南地。法勒斯的兒子是希斯崙、哈母勒。
13 Filii Issachar: Thola et Phua et Iob et Semron.
以薩迦的兒子是陀拉、普瓦、約伯、伸崙。
14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.
西布倫的兒子是西烈、以倫、雅利。
15 Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua. Omnes animæ filiorum eius et filiarum, triginta tres.
這是利亞在巴旦‧亞蘭給雅各所生的兒子,還有女兒底拿。兒孫共有三十三人。
16 Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
迦得的兒子是洗非芸、哈基、書尼、以斯本、以利、亞羅底、亞列利。
17 Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
亞設的兒子是音拿、亦施瓦、亦施韋、比利亞,還有他們的妹子西拉。比利亞的兒子是希別、瑪結。
18 Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ. Et hos genuit Iacob sedecim animas.
這是拉班給他女兒利亞的婢女悉帕從雅各所生的兒孫,共有十六人。
19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
雅各之妻拉結的兒子是約瑟和便雅憫。
20 Natique sunt Ioseph filii in Terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
約瑟在埃及地生了瑪拿西和以法蓮,就是安城的祭司波提非拉的女兒亞西納給約瑟生的。
21 Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
便雅憫的兒子是比拉、比結、亞實別、基拉、乃幔、以希、羅實、母平、戶平、亞勒。
22 Hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes animæ, quatuordecim.
這是拉結給雅各所生的兒孫,共有十四人。
23 Filii Dan: Husim.
但的兒子是戶伸。
24 Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sallem.
拿弗他利的兒子是雅薛、沽尼、耶色、示冷。
25 Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Iacob: omnes animæ, septem.
這是拉班給他女兒拉結的婢女辟拉從雅各所生的兒孫,共有七人。
26 Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Iacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
那與雅各同到埃及的,除了他兒婦之外,凡從他所生的,共有六十六人。
27 Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Iacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
還有約瑟在埃及所生的兩個兒子。雅各家來到埃及的共有七十人。
28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen.
雅各打發猶大先去見約瑟,請派人引路往歌珊去;於是他們來到歌珊地。
29 Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit.
約瑟套車往歌珊去,迎接他父親以色列,及至見了面,就伏在父親的頸項上,哭了許久。
30 Dixitque pater ad Ioseph: Iam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
以色列對約瑟說:「我既得見你的面,知道你還在,就是死我也甘心。」
31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me:
約瑟對他的弟兄和他父的全家說:「我要上去告訴法老,對他說:『我的弟兄和我父的全家從前在迦南地,現今都到我這裏來了。
32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.
他們本是牧羊的人,以養牲畜為業;他們把羊群牛群和一切所有的都帶來了。』
33 Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
等法老召你們的時候,問你們說:『你們以何事為業?』
34 Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
你們要說:『你的僕人,從幼年直到如今,都以養牲畜為業,連我們的祖宗也都以此為業。』這樣,你們可以住在歌珊地,因為凡牧羊的都被埃及人所厭惡。」

< Genesis 46 >