< Genesis 39 >

1 Igitur Ioseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir Ægyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
约瑟被带下埃及去。有一个埃及人,是法老的内臣—护卫长波提乏,从那些带下他来的以实玛利人手下买了他去。
2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
约瑟住在他主人埃及人的家中,耶和华与他同在,他就百事顺利。
3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
他主人见耶和华与他同在,又见耶和华使他手里所办的尽都顺利,
4 Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei, a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant:
约瑟就在主人眼前蒙恩,伺候他主人,并且主人派他管理家务,把一切所有的都交在他手里。
5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Ioseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam eius substantiam:
自从主人派约瑟管理家务和他一切所有的,耶和华就因约瑟的缘故赐福与那埃及人的家;凡家里和田间一切所有的都蒙耶和华赐福。
6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie, et decorus aspectu.
波提乏将一切所有的都交在约瑟的手中,除了自己所吃的饭,别的事一概不知。 约瑟原来秀雅俊美。
7 Post multos itaque dies iniecit domina sua oculos suos in Ioseph, et ait: Dormi mecum.
这事以后,约瑟主人的妻以目送情给约瑟,说:“你与我同寝吧!”
8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
约瑟不从,对他主人的妻说:“看哪,一切家务,我主人都不知道;他把所有的都交在我手里。
9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor eius es: Quo modo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
在这家里没有比我大的;并且他没有留下一样不交给我,只留下了你,因为你是他的妻子。我怎能作这大恶,得罪 神呢?”
10 Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
后来她天天和约瑟说,约瑟却不听从她,不与她同寝,也不和她在一处。
11 Accidit autem quadam die ut intraret Ioseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
有一天,约瑟进屋里去办事,家中人没有一个在那屋里,
12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu eius pallio fugit, et egressus est foras.
妇人就拉住他的衣裳,说:“你与我同寝吧!”约瑟把衣裳丢在妇人手里,跑到外边去了。
13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
妇人看见约瑟把衣裳丢在她手里跑出去了,
14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum Hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
就叫了家里的人来,对他们说:“你们看!他带了一个希伯来人进入我们家里,要戏弄我们。他到我这里来,要与我同寝,我就大声喊叫。
15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
他听见我放声喊起来,就把衣裳丢在我这里,跑到外边去了。”
16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
妇人把约瑟的衣裳放在自己那里,等着他主人回家,
17 et ait: Ingressus est ad me servus Hebræus quem adduxisti ut illuderet mihi:
就对他如此如此说:“你所带到我们这里的那希伯来仆人进来要戏弄我,
18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
我放声喊起来,他就把衣裳丢在我这里,跑出去了。”
19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis coniugis, iratus est valde:
约瑟的主人听见他妻子对他所说的话,说“你的仆人如此如此待我”,他就生气,
20 tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
把约瑟下在监里,就是王的囚犯被囚的地方。于是约瑟在那里坐监。
21 Fuit autem Dominus cum Ioseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
但耶和华与约瑟同在,向他施恩,使他在司狱的眼前蒙恩。
22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.
司狱就把监里所有的囚犯都交在约瑟的手下;他们在那里所办的事都是经他的手。
23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera eius dirigebat.
凡在约瑟手下的事,司狱一概不察,因为耶和华与约瑟同在;耶和华使他所做的尽都顺利。

< Genesis 39 >