< Genesis 37 >

1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
雅各住在迦南地,就是他父親寄居的地。
2 Et hæ sunt generationes eius: Ioseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
雅各的記略如下。 約瑟十七歲與他哥哥們一同牧羊。他是個童子,與他父親的妾辟拉、悉帕的兒子們常在一處。約瑟將他哥哥們的惡行報給他們的父親。
3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
以色列原來愛約瑟過於愛他的眾子,因為約瑟是他年老生的;他給約瑟做了一件彩衣。
4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
約瑟的哥哥們見父親愛約瑟過於愛他們,就恨約瑟,不與他說和睦的話。
5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa maioris odii seminarium fuit.
約瑟做了一夢,告訴他哥哥們,他們就越發恨他。
6 Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
約瑟對他們說:「請聽我所做的夢:
7 Putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
我們在田裏捆禾稼,我的捆起來站着,你們的捆來圍着我的捆下拜。」
8 Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? aut subiiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
他的哥哥們回答說:「難道你真要作我們的王嗎?難道你真要管轄我們嗎?」他們就因為他的夢和他的話越發恨他。
9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
後來他又做了一夢,也告訴他的哥哥們說:「看哪,我又做了一夢,夢見太陽、月亮,與十一個星向我下拜。」
10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
約瑟將這夢告訴他父親和他哥哥們,他父親就責備他說:「你做的這是甚麼夢!難道我和你母親、你弟兄果然要來俯伏在地,向你下拜嗎?」
11 Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
他哥哥們都嫉妒他,他父親卻把這話存在心裏。
12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
約瑟的哥哥們往示劍去放他們父親的羊。
13 dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
以色列對約瑟說:「你哥哥們不是在示劍放羊嗎?你來,我要打發你往他們那裏去。」約瑟說:「我在這裏。」
14 Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuncia mihi quid agatur. Missus de Valle Hebron, venit in Sichem:
以色列說:「你去看看你哥哥們平安不平安,群羊平安不平安,就回來報信給我」;於是打發他出希伯崙谷,他就往示劍去了。
15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
有人遇見他在田野走迷了路,就問他說:「你找甚麼?」
16 At ille respondit: Fratres meos quæro, indica mihi ubi pascant greges.
他說:「我找我的哥哥們,求你告訴我,他們在何處放羊。」
17 Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
那人說:「他們已經走了,我聽見他們說要往多坍去。」約瑟就去追趕他哥哥們,遇見他們在多坍。
18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
他們遠遠地看見他,趁他還沒有走到跟前,大家就同謀要害死他,
19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
彼此說:「你看!那做夢的來了。
20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
來吧!我們將他殺了,丟在一個坑裏,就說有惡獸把他吃了。我們且看他的夢將來怎麼樣。」
21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
呂便聽見了,要救他脫離他們的手,說:「我們不可害他的性命」;
22 Non interficiatis animam eius, nec effundatis sanguinem: sed proiicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
又說:「不可流他的血,可以把他丟在這野地的坑裏,不可下手害他。」呂便的意思是要救他脫離他們的手,把他歸還他的父親。
23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari, et polymita:
約瑟到了他哥哥們那裏,他們就剝了他的外衣,就是他穿的那件彩衣,
24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
把他丟在坑裏;那坑是空的,裏頭沒有水。
25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
他們坐下吃飯,舉目觀看,見有一夥 米甸 的以實瑪利人從基列來,用駱駝馱着香料、乳香、沒藥,要帶下埃及去。
26 Dixit ergo Iudas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
猶大對眾弟兄說:「我們殺我們的兄弟,藏了他的血有甚麼益處呢?
27 Melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim, et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
我們不如將他賣給以實瑪利人,不可下手害他;因為他是我們的兄弟,我們的骨肉。」眾弟兄就聽從了他。
28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum.
有些米甸的商人從那裏經過,哥哥們就把約瑟從坑裏拉上來,講定二十舍客勒銀子,把約瑟賣給以實瑪利人。他們就把約瑟帶到埃及去了。
29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
呂便回到坑邊,見約瑟不在坑裏,就撕裂衣服,
30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
回到兄弟們那裏,說:「童子沒有了。我往哪裏去才好呢?」
31 Tulerunt autem tunicam eius, et in sanguine hœdi, quem occiderant, tinxerunt:
他們宰了一隻公山羊,把約瑟的那件彩衣染了血,
32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
打發人送到他們的父親那裏,說:「我們撿了這個;請認一認是你兒子的外衣不是?」
33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph.
他認得,就說:「這是我兒子的外衣。有惡獸把他吃了,約瑟被撕碎了!撕碎了!」
34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
雅各便撕裂衣服,腰間圍上麻布,為他兒子悲哀了多日。
35 Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Sheol h7585)
他的兒女都起來安慰他,他卻不肯受安慰,說:「我必悲哀着下陰間,到我兒子那裏。」約瑟的父親就為他哀哭。 (Sheol h7585)
36 Madianitæ vendiderunt Ioseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis magistro militum.
米甸人帶約瑟到埃及,把他賣給法老的內臣-護衛長波提乏。

< Genesis 37 >