< Genesis 36 >

1 Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
3 Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
4 Peperit autem Ada, Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
5 Oolibama genuit Iehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Iacob.
tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
9 Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
10 et hæc nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
12 Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza. Hi filii Basemath uxoris Esau.
filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau
14 Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei Iehus et Ihelon et Core.
isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
15 Hi duces filiorum Esau: Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Core. Hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
20 Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
21 et Dison, et Eser, et Disan. Hi duces Horræi, filii Seir in Terra Edom.
Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna
23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
24 Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
habuitque filium Disan et filiam Oolibama
26 Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Iethram, et Charan.
et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
27 Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.
hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
28 Habuit autem filios Disan: Hus, et Aram.
habuit autem filios Disan Hus et Aran
29 Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in Terra Seir.
dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
31 Reges autem qui regnaverunt in Terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi:
reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
32 Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba.
Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zaræ de Bosra.
mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
34 Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis eius Avith.
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et appellabatur uxor eius Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
40 Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
dux Oolibama dux Ela dux Phinon
42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
dux Cenez dux Theman dux Mabsar
43 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.
dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum

< Genesis 36 >