< Genesis 30 >

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
拉结见自己不给雅各生子,就嫉妒她姊姊,对雅各说:“你给我孩子,不然我就死了。”
2 Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
雅各向拉结生气,说:“叫你不生育的是 神,我岂能代替他作主呢?”
3 At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
拉结说:“有我的使女辟拉在这里,你可以与她同房,使她生子在我膝下,我便因她也得孩子。”
4 Deditque illi Balam in coniugium:
拉结就把她的使女辟拉给丈夫为妾;雅各便与她同房,
5 quæ, ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
辟拉就怀孕,给雅各生了一个儿子。
6 Dixitque Rachel: Iudicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium. Et idcirco appellavit nomen eius, Dan.
拉结说:“神伸了我的冤,也听了我的声音,赐我一个儿子”,因此给他起名叫但。
7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
拉结的使女辟拉又怀孕,给雅各生了第二个儿子。
8 pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum, Nephthali.
拉结说:“我与我姊姊大大相争,并且得胜”,于是给他起名叫拿弗他利。
9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
利亚见自己停了生育,就把使女悉帕给雅各为妾。
10 Qua post conceptum edente filium,
利亚的使女悉帕给雅各生了一个儿子。
11 dixit: Feliciter. Et idcirco vocavit nomen eius, Gad.
利亚说:“万幸!”于是给他起名叫迦得。
12 Peperit quoque Zelpha alterum.
利亚的使女悉帕又给雅各生了第二个儿子。
13 Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe me dicent mulieres. Propterea appellavit eum, Aser.
利亚说:“我有福啊,众女子都要称我是有福的”,于是给他起名叫亚设。
14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras: quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
割麦子的时候,吕便往田里去,寻见风茄,拿来给他母亲利亚。拉结对利亚说:“请你把你儿子的风茄给我些。”
15 Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
利亚说:“你夺了我的丈夫还算小事吗?你又要夺我儿子的风茄吗?”拉结说:“为你儿子的风茄,今夜他可以与你同寝。”
16 Redeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa est in occursum eius Lia, et ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
到了晚上,雅各从田里回来,利亚出来迎接他,说:“你要与我同寝,因为我实在用我儿子的风茄把你雇下了。”那一夜,雅各就与她同寝。
17 Et exaudivit Deus preces eius: concepitque et peperit filium quintum,
神应允了利亚,她就怀孕,给雅各生了第五个儿子。
18 et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen eius, Issachar.
利亚说:“神给了我价值,因为我把使女给了我丈夫”,于是给他起名叫以萨迦。
19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
利亚又怀孕,给雅各生了第六个儿子。
20 et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen eius, Zabulon.
利亚说:“神赐我厚赏;我丈夫必与我同住,因我给他生了六个儿子”,于是给他起名西布伦。
21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
后来又生了一个女儿,给她起名叫底拿。
22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam eius.
神顾念拉结,应允了她,使她能生育。
23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
拉结怀孕生子,说:“神除去了我的羞耻”,
24 Et vocavit nomen eius, Ioseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
就给他起名叫约瑟,意思说:“愿耶和华再增添我一个儿子。”
25 Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
拉结生约瑟之后,雅各对拉班说:“请打发我走,叫我回到我本乡本土去。
26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi.
请你把我服事你所得的妻子和儿女给我,让我走;我怎样服事你,你都知道。”
27 Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo: experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
拉班对他说:“我若在你眼前蒙恩,请你仍与我同住,因为我已算定,耶和华赐福与我是为你的缘故”;
28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.
又说:“请你定你的工价,我就给你。”
29 At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
雅各对他说:“我怎样服事你,你的牲畜在我手里怎样,是你知道的。
30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
我未来之先,你所有的很少,现今却发大众多,耶和华随我的脚步赐福与你。如今,我什么时候才为自己兴家立业呢?”
31 Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
拉班说:“我当给你什么呢?”雅各说:“什么你也不必给我,只有一件事,你若应承,我便仍旧牧放你的羊群。
32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
今天我要走遍你的羊群,把绵羊中凡有点的、有斑的,和黑色的,并山羊中凡有斑的、有点的,都挑出来;将来这一等的就算我的工价。
33 Respondebitque mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
以后你来查看我的工价,凡在我手里的山羊不是有点有斑的,绵羊不是黑色的,那就算是我偷的;这样便可证出我的公义来。”
34 Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis.
拉班说:“好啊!我情愿照着你的话行。”
35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi, et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
当日,拉班把有纹的、有斑的公山羊,有点的、有斑的、有杂白纹的母山羊,并黑色的绵羊,都挑出来,交在他儿子们的手下,
36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges eius.
又使自己和雅各相离三天的路程。雅各就牧养拉班其余的羊。
37 Tollens ergo Iacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
雅各拿杨树、杏树、枫树的嫩枝,将皮剥成白纹,使枝子露出白的来,
38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
将剥了皮的枝子,对着羊群,插在饮羊的水沟里和水槽里,羊来喝的时候,牝牡配合。
39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
羊对着枝子配合,就生下有纹的、有点的、有斑的来。
40 Divisitque gregem Iacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban: cetera vero, Iacob, separatis inter se gregibus.
雅各把羊羔分出来,使拉班的羊与这有纹和黑色的羊相对,把自己的羊另放一处,不叫他和拉班的羊混杂。
41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent:
到羊群肥壮配合的时候,雅各就把枝子插在水沟里,使羊对着枝子配合。
42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Iacob.
只是到羊瘦弱配合的时候就不插枝子。这样,瘦弱的就归拉班,肥壮的就归雅各。
43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
于是雅各极其发大,得了许多的羊群、仆婢、骆驼,和驴。

< Genesis 30 >