< Genesis 29 >

1 Profectus ergo Iacob venit in terram Orientalem.
profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
4 Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
6 Sanusne est? inquit: Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia eius venit cum grege suo.
sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
7 Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
8 Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.
adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
10 Quam cum vidisset Iacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui: amovit lapidem quo puteus claudebatur.
quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
11 Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nunciavit patri suo.
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
14 respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
16 Habebat vero duas filias, nomen maioris Lia: minor vero appellabatur Rachel.
habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
17 Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
18 Quam diligens Iacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
19 Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro, mane apud me.
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
20 Servivit ergo Iacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
21 Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia iam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:
dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
25 et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
26 Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
27 Imple hebdomadam dierum huius copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
28 Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
29 cui pater servam Balam tradiderat.
cui pater servam Balam dederat
30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente.
videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen eius Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus.
quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi. Vocavitque nomen eius Simeon.
rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
34 Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen eius, Levi.
concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino. Et ob hoc vocavit eum, Iudam: cessavitque parere.
quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

< Genesis 29 >