< Genesis 28 >

1 Vocavit itaque Isaac Iacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere coniugem de genere Chanaan:
以撒叫了雅各来,给他祝福,并嘱咐他说:“你不要娶迦南的女子为妻。
2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
你起身往巴旦·亚兰去,到你外祖彼土利家里,在你母舅拉班的女儿中娶一女为妻。
3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet: ut sis in turbas populorum.
愿全能的 神赐福给你,使你生养众多,成为多族,
4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.
将应许亚伯拉罕的福赐给你和你的后裔,使你承受你所寄居的地为业,就是 神赐给亚伯拉罕的地。”
5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.
以撒打发雅各走了,他就往巴旦·亚兰去,到亚兰人彼土利的儿子拉班那里。拉班是雅各、以扫的母舅。
6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
以扫见以撒已经给雅各祝福,而且打发他往巴旦·亚兰去,在那里娶妻,并见祝福的时候嘱咐他说:“不要娶迦南的女子为妻”,
7 quodque obediens Iacob parentibus suis isset in Syriam:
又见雅各听从父母的话往巴旦·亚兰去了,
8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:
以扫就晓得他父亲以撒看不中迦南的女子,
9 ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth.
便往以实玛利那里去,在他二妻之外又娶了玛哈拉为妻。她是亚伯拉罕儿子以实玛利的女儿,尼拜约的妹子。
10 Igitur egressus Iacob de Bersabee, pergebat Haran.
雅各出了别是巴,向哈兰走去;
11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
到了一个地方,因为太阳落了,就在那里住宿,便拾起那地方的一块石头枕在头下,在那里躺卧睡了,
12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
梦见一个梯子立在地上,梯子的头顶着天,有 神的使者在梯子上,上去下来。
13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
耶和华站在梯子以上,说:“我是耶和华—你祖亚伯拉罕的 神,也是以撒的 神;我要将你现在所躺卧之地赐给你和你的后裔。
14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad Occidentem, et Orientem, et Septentrionem, et Meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
你的后裔必像地上的尘沙那样多,必向东西南北开展;地上万族必因你和你的后裔得福。
15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.
我也与你同在。你无论往哪里去,我必保佑你,领你归回这地,总不离弃你,直到我成全了向你所应许的。”
16 Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
雅各睡醒了,说:“耶和华真在这里,我竟不知道!”
17 Pavensque: Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.
就惧怕,说:“这地方何等可畏!这不是别的,乃是 神的殿,也是天的门。”
18 Surgens ergo Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
雅各清早起来,把所枕的石头立作柱子,浇油在上面。
19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.
他就给那地方起名叫伯特利;但那地方起先名叫路斯。
20 Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
雅各许愿说:“神若与我同在,在我所行的路上保佑我,又给我食物吃,衣服穿,
21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
使我平平安安地回到我父亲的家,我就必以耶和华为我的 神。
22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.
我所立为柱子的石头也必作 神的殿;凡你所赐给我的,我必将十分之一献给你。”

< Genesis 28 >