< Genesis 25 >

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:
亚伯拉罕又娶了一妻,名叫基土拉。
2 quæ peperit ei Zamran et Iecsan, et Madam, et Madian, et Iesboc, et Sue.
基土拉给他生了心兰、约珊、米但、米甸、伊施巴,和书亚。
3 Iecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
约珊生了示巴和底但。底但的子孙是亚书利族、利都是族,和利乌米族。
4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
米甸的儿子是以法、以弗、哈诺、亚比大,和以勒大。这都是基土拉的子孙。
5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac:
亚伯拉罕将一切所有的都给了以撒。
6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
亚伯拉罕把财物分给他庶出的众子,趁着自己还在世的时候打发他们离开他的儿子以撒,往东方去。
7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.
亚伯拉罕一生的年日是一百七十五岁。
8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.
亚伯拉罕寿高年迈,气绝而死,归到他列祖那里。
9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
他两个儿子以撒、以实玛利把他埋葬在麦比拉洞里。这洞在幔利前、赫人琐辖的儿子以弗 的田中,
10 quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor eius.
就是亚伯拉罕向赫人买的那块田。亚伯拉罕和他妻子撒拉都葬在那里。
11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis.
亚伯拉罕死了以后, 神赐福给他的儿子以撒。以撒靠近庇耳·拉海·莱居住。
12 Hæ sunt generationes Ismael filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et
撒拉的使女埃及人夏甲给亚伯拉罕所生的儿子是以实玛利。
13 hæc nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
以实玛利儿子们的名字,按着他们的家谱记在下面。以实玛利的长子是尼拜约,又有基达、亚德别、米比衫、
14 Masma quoque, et Duma, et Massa,
米施玛、度玛、玛撒、
15 Hadar, et Thema, et Iethur, et Naphis, et Cedma.
哈大、提玛、伊突、拿非施、基底玛。
16 Isti sunt filii Ismaelis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
这是以实玛利众子的名字,照着他们的村庄、营寨,作了十二族的族长。
17 Et facti sunt anni vitæ Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
以实玛利享寿一百三十七岁,气绝而死,归到他列祖那里。
18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introeuntibus Assyrios. Coram cunctis fratribus suis obiit.
他子孙的住处在他众弟兄东边,从哈腓拉直到埃及前的书珥,正在亚述的道上。
19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
亚伯拉罕的儿子以撒的后代记在下面。亚伯拉罕生以撒。
20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
以撒娶利百加为妻的时候正四十岁。利百加是巴旦·亚兰地的亚兰人彼土利的女儿,是亚兰人拉班的妹子。
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
以撒因他妻子不生育,就为她祈求耶和华;耶和华应允他的祈求,他的妻子利百加就怀了孕。
22 Sed collidebantur in utero eius parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Perrexitque ut consuleret Dominum.
孩子们在她腹中彼此相争,她就说:“若是这样,我为什么活着呢?”她就去求问耶和华。
23 Qui respondens, ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori.
耶和华对她说: 两国在你腹内; 两族要从你身上出来。 这族必强于那族; 将来大的要服事小的。
24 Iam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero eius reperti sunt.
生产的日子到了,腹中果然是双子。
25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Iacob.
先产的身体发红,浑身有毛,如同皮衣,他们就给他起名叫以扫。
26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
随后又生了以扫的兄弟,手抓住以扫的脚跟,因此给他起名叫雅各。利百加生下两个儿子的时候,以撒年正六十岁。
27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
两个孩子渐渐长大,以扫善于打猎,常在田野;雅各为人安静,常住在帐棚里。
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Iacob.
以撒爱以扫,因为常吃他的野味;利百加却爱雅各。
29 Coxit autem Iacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
有一天,雅各熬汤,以扫从田野回来累昏了。
30 ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom.
以扫对雅各说:“我累昏了,求你把这红汤给我喝。”因此以扫又叫以东。
31 Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua.
雅各说:“你今日把长子的名分卖给我吧。”
32 Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
以扫说:“我将要死,这长子的名分于我有什么益处呢?”
33 Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ei Esau, et vendidit primogenita.
雅各说:“你今日对我起誓吧。”以扫就对他起了誓,把长子的名分卖给雅各。
34 Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit, et bibit, et abiit; parvipendens quod primogenita vendidisset.
于是雅各将饼和红豆汤给了以扫,以扫吃了喝了,便起来走了。这就是以扫轻看了他长子的名分。

< Genesis 25 >